CAPITALISMUS
NON FRIGESCIT
sive
quam
dominetur res humanas geographica condicio.
In exordio thesis (DIE
WELT): "Vom Sozialismus ausgeplündert". CONRADUS ADENAUER, a belli
parietinis initia trahens communis Theodisci,longe aliter censuit, cum decusso
nationalismo cultum civilem socialiter viventium opponeret.Quo cancellore
socialismus ab OstroEuropaeo dispar evolvendus esse scribebatur (DIE
WELT).Ambivalentia verbi vehemens, quod ideologiae communisticae cessit,
interno tandem muro refracto communis fati erupit. Istius muri caper emissarius
(VULG.lev.16.25) est in restantibus idealistis inventus, quos deposita communi
causa frater magnus fortunae permisit derelictorum. Corruit sovieticum systema,
cum simul exsoletis imperandi modis agere desiit. In OstroEuropa frustatim
corruit inflatum et aliis nationibus grave, cuius Josephus Chalybeius terminos
propagaverat, imperium Russicum Eurasia definitum, qui valuerat victor
Sibiricum frigus usque ad Albim procedere iubere.
Anno 1991, dum stella rubra cadit, in OstroGermaniam
rebus conversis inlata nova consuetudo civilis est: furtim abeunte socialismo
potentatus exorsus est, capitalismi. Non tamen cum ruina systematis malum omen
vetustum recedere videtur: quod externa dicio prosperitatis, in homines
obnoxios assiduitate contulerat, non quaerendum prius videtur, quam quid
interim pecuniae dominatus liberandis civibus iniquitatis attulerit
institufione. Munus exsequi suum quisque soliti vitae rationem usu delegerant
simpliciter insueti victus ignari, avitum bonum in socialismi mundo velut usus
obsoletus erat retentus integer, exitiosus idem capitalismo.
Apparuit capitali dominatu comite venisse libertatem,qua pro tota natione
diutius caruerant. Inexspectatum gigni
banum coepit ex comparatione subiens mentes. Simul a commutatione rerum quid
insuper redundavit in materiale genus vitae? De iis, qui capitalismo valente
nunc ibidem prosperius vivunt, oratio cotidiana cum percipitur televisifice
praesens, tum legitur actis diurnis multiplex. De iis,qui manibus compressLS
domi sedent vitam inapem et vagam sustentantes, auditio fit nulla nisi
perexigua,quatenus politici responsales dictitant sibi quaestus deficientiam
esse minuendam.
OstroGermanicis gregibus, dum tempus in operis
vacatione terunt, non honesta semper occurrunt. Cavendum fuisse meminimus a
perverso nomine Barussico iuvenum, qui rebus deserti suis provocatorie
civitatem presserunt. Qua mediterraneus calar cultum civilem auxit, ea
solidarietas exorditur operis inopibus succurrentium. At in oriente duraverunt
onera vetei,& prius quam bona nova creverunt ratione conversa: Sibiricum
damnum immutavit in Atlanticum vitium, quod originis esse socialisticae
plerumque reputatur. Quantum huic opinioni,non iudicio,veritatis insit, tempus
nondum maturuit intellegendi, propterea quod res gestas communismi scribere
nisi decenniis tribus intermissis, ut utrique bello mundano par fuit, non
convenit, na non historica veritas inde prodeat.
Nunc ubi praeterita diligentius inspicis: 'Democratica
Respublica Germanica (DDR) cum libertatis ereptae fama laborat tum
OstroEuropaei systematis oeconomiti (RGW) pars maxime floruit. Politici
potentes chartis utebantur omnium optimis: pro cetero foedere prosperrimos ex
oeconamia programmatica reditus exspectare consuerant.Eorum id fortunae
tribuendum fuit, qui proximi sinui maris, Culfo calido fuerunt.Instructus
commode Walterus Ulbricht obsequio sovietis dissimulato, saepe tamen amicos
appellando, qui praeses factionis SED incrementa socialismi iactaretveritus,ne
populi iussu pelleretur anno 1968 sovietarum aures obsidebat, ut
contrarevolutionem i~ CSSR auctore Dubdek curribus cataphractis opprimerent. Haud
minus confidenter Ericus Honecker agere superiori consimilis neque sovietarum
minister. Homo Saravicus cum faciem eodem novam attulisset, coepit in
OstroGermania superbire vultu.Ubi vero discrimen rerum adfuit, ingenii n.ovi
confessor Wojciechium Jaruzelski, ducem generalem Polonicum, qui 1981 dominante
Solidarność factionis communisticae factus erat,
"collegam" in praeside suum revisionistae propalam opprobrio laesit,
qui socialismum, re vera condiciones imperii retinendi revideret, Aliquid enim
ille paulo supra consociationibus operariis libertatis in administratione
rerum internarum permiserat. Idem communista nunc in loco testis audietur
Cracoviae de papae benedictione Johannis Pauli II (ND/Rzeszpospolita).
Cum imperii Russici ruina simul irruit apud satellites
mens paucorum obtemperantium.Non deserto magis fratre magno quam suos deserente
socios opportuna mens etiam socialistas PDS subiit. Hos utique supervacuo
socialismi nomine reliquo post certamen systematum superiores occidentales
infestis sunt persecuti suspicionibus. In eo nisu fuit eximie FOCUS irritus, ad
quem sextum annis 1995/96 litis expensae ceciderunt.
Morbida nunc scribitur OstroGermania quamvis non
degenera: mors ex drogis a‑nno 1992 erat 2 milium centum in West, in Ost
duorum. Atqui communistis interior murus in confinio climatum fuerat
exstruendus. Curae fuit sovietis, qui populum Theodiscum orientalem atteri
migratione vetuerunt. W.Ulbricht: "Es wird keine Mauer
gebaut". Sed confidentia
cessit dicioni. Iste murus ubi
cecidit, tum ipsum dimidiae ferme partis est facta deminutio natuum
OstroGermanis. An extimuerunt, ne propediem in operae vacationem delaberentur?.
Migrationis iam aliquid porro tenet hominum, qui capitalismum confidunt sub
Culfi temperaturis frigora depellere valere.
At interim Theadisci couniti post depressionem in
meliorum rerum fidem sunt conversi. Non
nationalis elector "auctores" miseriarum" depulerat. Imo manserunt angustiae nummariae, mansit deficientia
quaestus non mediocris. Querellae mutuere, fortasse propterea quod germanicarum
sortium index continuo crevit crescitque. Quivis indigens inops pauper tenuis modo DAX inspectet. Nonne
res florent? Nam capitalismus non
frigescit. Atqui sunt eodem
tempore qui frigeant scilicet in eadem civitate. Dicuntur etiam nonnulli palliis iaccisque membra suopte calore
refovere (DIE WELT).Interdum in aedibus camina restaurantur, strues lignorum
crescunt. At E.on/Hanse, ut opum accumulatorem decet, non refriguit. Idcirco
liberum pretium posito limite quasi nullo praeceptis occultis magis quam
festinatis inflatur mox energiae gasalis mox electricae, Nisi forte consortes
minoris numeri conqueruntur ob iniquitatem dispensationis monopolii
detrimentosae(Dt.Telekom/ Tonline), qui rem suam ad iudices detulerant.
Iustius comparetur aliud: Cum Elektrizitätswerk MindenRavensberg
(EMR), Electrificina Mindensis‑Ravensbergensis, qui consortes quandam ab
atro die Veneris anni 1929 nulla difficultate nummaria tenebantur sede
Herfordia, pariter cum ruina bursali Neo‑Eboracensi fortunarum ruinis
continuis in illum annum funestum incurrentibus, interitum imminentem
"Herfordiensium ferriviarum" energia vapore
"Secundariarum", quia solvendo non fuerunt, salvis suis opibus
protinus ope florentis exceperit, expedita pecunia ferriviam totius longitudinis
40,4 chiliometrorum electrificaverit, electriraedas aliquot coraedasque
complures emerit, electrica moderatra disposuerit, sua sponte consortii sane
debentis expromissor evaserit,qui prorsus in universalis oeconomiae temporum
discrimine vigeret, E.on/Hanse magnarius coadunitis singulis minoribus
superior, pretia virium electricarum et gasalium plena dubitationis plena
sollicitudinis excandefacit velut usu. Qui se pro sua parte, cum consumptores
temperaturis utuntur moderandis, superaddidit esse protinus incensurum
excandefacta. Stante pretio valuit illa minor nationalibus iniquissimis rebus,
iste sane, dum labitur, nummario remedio vult revalescere videri: acceptis
iacturis per partionarios ductuum novis credi consumptori se prodere volebat.
At infirmari condiciones oeconomicae,augeri nummorum vilitas inflatione
modica continenter ingravescentibus energiarum pretiis. Ceterum et aliud est indicium florentiae gigantium in
exemplo magnarii minoris. Nam
EMR, quae libera societas olim fuerat limitatae sponsionis, anno 1954 a
ferrivia fecit aerarii lacunam 45 milium marcarum. Detrimentum inde nullum
magnario factum est. Apparet id quidem
etiam caeco. Pariter tamen cum
annis lacuna rapidius opinione crevit. Immo plus annis decem in summam sescentorum
quinquaginta milium defectus acceptorum increvit. Tantum pro testimonio statarii
parietes super monstrationes per annos 1987‑1992 ediderunt.Ex hoc ascensu
lacunam apparet esse protinus incrementa daturam.


Herfordienses ferriviae secundariae scala geometrica 1 :
64 recon-
structae; Angriae repositus trium curruum tractus, ex adverso stra-
tarius agger oneratorius, tegitur recessus vexillo
caelesti facticio.
Procuravit (1929-1965)
Elektrizitätswerk Minden-Ravensberg,
circulatio mercium energia vapore/diselo fiebat.
Reconstruxit inter
Herfordiam et Angriam Kleinbahn-Verein
(Hammaburgensis)
Wohldorf/Hm
Angria Widukindi
patria condit ossa ducis Saxonorum.
Enger/Kreis Herford
Quid
tum? Eodem anno (1965) consortes
corpus et res ferriviae composuerunt. An lacunae rationum causa? Constat eodem
ipso ferme simul anno corruisse ferrivias loci secundarii plurimas.


Igitur, ut ego
aestimo, non demolitio suprema, quam intulimus, Herfordiensis, nummariae
lacunae magnitudini videtur esse tribuenda. Prorsus autoraeda longa se
commercialius ingessit. His vicibus ingrossatores moderni roboribus unitis
fidem adiciunt, qui consistunt incolumes ab inclinationibus temporum periculi
stabiles: Seu E.on/Hanse seu EMR magnarii sunt, qui, quamvis amnia corruant,
corruunt ultimi‑fortasse. Ipsa iam ingrossatoris fama vires exaggeratas et
inaestimabiles clamitare videtur; nam a quantitatibus c‑is commata, si
qua fit a sifris coniectura, usque ad verticem electrici malL transregionalis
ex portionibus lucri cuiusvis constare totus intellegitur. Non enim hominem
negotii sane diligentem ex litteris indicialibus quisquam spectat. Magis
voluntas iusta civium recognitionem tabellarum expostulat, quam illius ubertas
nummaria recognitoris oculum desiderat.
Accedit hoc: Quis est E.on/Hanse? At enim scientia quaedam patentior evolvi
potest. Primum omnium non ignoramus auctum multifariam ingrossatorem, qui
praesertim pro sua diligentia nihil nisi commodis sane suis securitatibusque
prospicit, nolle tabulas nolle rationes proferri. Viderunt veteratores quippe, quid ab interventu politico
sibi minaretur. Dummodo non obscure pecunias, quae quidem non iace nt,
accessionibus gratis auctibusque relocaret, stare validum stare locupletem
creditur iniquitate globalismi quacumque statuisse. Accedit, quod rerum condicio
similitudinem habet quandam historicam.
Quodsi nunc antiquissimum quodque tempus respicitur: Fuit
P, Scipio Africanus maior, caput et columen imperii, qui Cartaginiensem
Hannibalem Romanis infestissimum hostem apud Zamam devicit, in senatum citatus
est, ut ratiocinium Antiochiani belli tandem aliquando proferret. E sinu togae
iam volumine prolato "Hic insunt rationes" exclamavit fiduciae
plenus. Cum e sellis proximis Petillii tribuni plebis impatientes morae Catoque
commotior animo prosilirent ad eripiendum Scipionis manibus documentum, is
contra tendens ilico surreptam papyrum concerpsit ac discidit, ut fragmenta
foci flammis daret conficienda. Subinde, dum porro curiam exit: "Iam non
me ipse afficiam contumelia" (Livius) vociferatus est.
Ne canes quidem Capitolini, quemadmodum Gellius fere
duobus interiectis saeculis scribit, quotiens Iovis imaginem adiit dei
consulendi causa, Scipionis allatrare magnitudinem animi sunt ausi. Suos
sequitur ritus homo tamquam deus, qui nemini nisi sibi quicquam debet. At
interim audivimus ‑ cogitas vix credas ‑ E.on/Hanse publice citatus
contentionem coram potestate ministri non fugit ratus adhibita mora non fore
diutiu,integram pro suspicione quaestus ingentis fidem consortium. Deprehensum
teneri crederes. An versute egit? At compositus venit. An admurmuratio facta? Certe dispertivit respondit
defendit. Quibus inspectis libellis aliquid superfuit dubii
(WELT/SPIEGEL/Controlling Abteilung). Discessit rebus ut opinabatur integris.
Verum consortium culti saeculi, dum nobis aliena dei consultatio facta est, postquam
focus gasalis exstinctus est, "CRESCAM et LUCEBO" (Dielitz 1883), ubi
tabulas protulit, "Beneficia in alios collata omnes accipiunt et nemini
gratificantur" (Fumigalli 1975). Ad extremum pretia nimis augeri cuncti magistratus in Foederatione
vetuerunt.
Ceterum
Kalendis Januariis Kioviae frigus nondum ingruit. Hunc "gladium e lacunari
demissum iri" (CIC.Tusc) suspicatus Lukaszenko, praeses Bielorussiae
confinis, dictatura prohibuit. Ucraina
vero, quae Culfo propius accessit, simplicitate stupuit. Miratus non est capitalismus. At restitat Russia nuda.
Juni 2006