Renatus Cartesius
Hoc loco Renati Cartesii
(1596-1660), eius viri reminisci licet, qui pater philosophiae recentioris
Europaeorum, ingenium ad omnia factum (ERAS.) (Universalgenie) appellatur.
Aetate contra reformationis aequales eius erant Franciscus Bacon, philosophus
Anglus, Didacus Rodericus Velasquez, pictor Hispanus, Petrus Calderon, poeta
Hispanus, Thoma(s) Hobbes, philosophus Anglus, qui et rationem status est
exsecutus, Claudius Monteverdi, tonorum compositor fere primus. Etiam post CL
annos Emmanuel Kant Regiomontanus (1724-1801) aetate sua cognitionibus hominis
ingeniosissimi nitebatur.
Notus politicis principibus eius
temporis duos et viginti natus annos primo cum comitibus in domo Mauritii Oraniensis
versatus est, qui provinciarum Nederlandiae Traiectique (Utrecht) (Itin. Ant.,
C.I.L.13,2.) proconsul erat. In eius exercitum voluntarius est aseriptus.
Dehinc testis fuit Francofurti ad Moenum, cum metus belli cresceret,
coronationis tristis Caesaris Ferdinandi II anno 1619°. (Id temporis nondum
tanti belli species apparuerat.)
Ut versaretur prope Ulmam, urbem
Virtembergensem, Cartesius perrexit, ubi Confoederatio ante bellum tricennale,
Liga Catholica, Unioque protestantica contrarie colloquiis irritis agebant.
Anno 16200, quod non satis constat, iuvenis aut Maximiliano Duci Bavarico
ministerium navavit aut observator dubiis rebus politicis in Bohemiam cum
mandatis missus est. Deinde
per duo decennia vivebat in Batavia. His in civitatibus adepta libertate vita
illiberalissima tutissimaque ducebatur. Ibi cum regina misera Friderici regis
cognomine “Hiberni” et imprimis cum filia regia Elisabetha contraxit amicitias.
Anno 1649° voluntati Christinae reginae, filiae Gustavi Adolfi paruit, quae eum
Holmiam excivit. Illic morbus eum oppressit; ut existimatur, propter
condicionem iniquam caeli Suetici in ipso rerum incremento de vita decessit.
Dum Ulmae versatur, intuitivus in multam
noctem vigilabat; illic exsomnis ingenio diu praeparato capessivit illud
institutum, quo postea contra idealismum sententia rationalismi valebat
proficiseentis ab ipsa re, non ab idea rei. Qui princeps denique flumen auxit Europeae
philosophiae. Ita secundum cogitandi rationem novam, “e claritudine praecipua
valere debuit, censuit a simplici nudoque proficiseendum esse, regendas
cogitationes praeter errandi scopulos, progrediendum protinus et ad summa
tendendum. Adversus traditionalismi nervos Francisci Baconis utebatur consensu,
quem scriptorem e manibus non deposuit. Ei compar ab usitatis pereeptisque
cogitationibus atque sententiis abhorrebat adeo, ut adversus auctoritatem
librorum coortus esse videretur. Dispar illi fuit despectu rerum materialium et
utilitatis ratione. Repudiavit empirismum, colebat rationem ipsam tamquam deam,
idem ardenter Deo fidem habebat.
Inter scientias mathesis ei videbatur
perfeeta atque absoluta non tam ad effectus, quos auxit, quam pro exemplo:
doctrina tam evidens omnis esse debebat, quam ab deductionibus mathematicis
appareret. Cum tam evidens non esset, “de omnibus dubitandum” fuit et ordiendum
prorsus ab integro. Unam tantum veritatem intuitive retinuit ut culmen
systematis ab nobili notoque dicto comparentem: cogito ergo sum, ortam ab
cognitione peritiaque, de qua conscius non dubitavit. Neque vero permanendum
illic esse, non nimirum veniendum ad condicionem eorum metaphysicus
arbitrabatur, quorum ex opinione sola rerum cogitationes in idealismi rationem
exirent. Existentiam Dei tam evidentem esse existimavit quam ipsius
conscientiam, seu omnium causarum causam, seu maiorem vim et naturam, quae
deberet esse, propterea quod praeter hanc inferiores esse causae non possent,
summam naturam, quae deberet esse, quod sine esse cogitari nihil posset.
Denique Cartesius in Deo portum invenit benigno quidem et propitio, qui
retinendi discriminis auctor esset inter illusionem et veritatem rerum, quo
solo cohaereret utraque ratio essentis et dimensionis, hoe est corporum
(physeos), et cogitandi. Non
in ea duplici re discordiam spectavit, quam Kant intellexit, qui Dei
cogitationem a mente velut opinionem, quae documento dari non posset,
segregavit, ut eam alia via consequeretur. Magna quidem vis inerat in
Cartesiana theoria pariter et multiplex in decenniis posterioribus apud eos,
qui confessores eius exstiterunt.
Ita disciplinam conceptionemve novam
philosophiae Cartesius explicaverat, quam aequales cogitandi cupidi, qui
superiora litterarum auctibus appetebant, legendo discendoque consectabantur.
Post concilium Tridentinum (1545-1563) novis Ecclesiae Catolicae doctrinis
editis, unde dissensus a protestantibus crescebat, Cartesius initialiter sive
primus rationem adhibuit “tabulae rasae” sive “mentis vacuae”. Ad vestigium
traditiones pro nullis repressit cogitandoque fecit, ut existentia Dei simul
atque veritas evangelii inventae esse crederentur.
Hinc est exorta quaestio, nonne mens
adversus auctoritates ut Aristotelem, praecursorem Christi, et omnem
antiquitatem instituta provocaret eos, qui temporum moribus tutandis
praeessent. Hi tum temporis satis sciebant, quid cultui civili nocere sibi
videretur, qui flumini cultus civilis emendando non deesse deberent, praesides
academiarum, scientiarum, artium, quae tum ancillae religionis esse
existimarentur. Sunt iidem,
qui hodie silent, propterea quod non audirentur. Erant auctoritates aetatis
praesentes, qui methodum Cartesianam ab audacibus discipulis adversus fidem et
religionem traditam instrui posse suspicabantur. Contra haec studia “Tractatus
theologico-politicus” inlatus est philosophi Benedicti Spinozae (1632-1677).
Hae protsus undae cum Theodiscum hominem Godofredum Vilhelmum Leibniz
(1646-1716) philosophum evocaverunt, tum theologos utriusque partis. Excessit in opiniones polimicas
controversia non ad usum aptas discidii confessionum ecclesialium dirimendi.
Sub absoluta potestate Ludovici XIV
(1643-1715) lingua Francogallica, sicut aiebant, ea “aetate aurea”
perspicuitatem subtilitatem divitias verborum magnas flexibilemque syntaxin
descriptivam consecuta est. Quae, quocumque proposita sive themata spectabant,
probe convenit. Pactis
tractatibusque philosophicis apta, sacris orationibus consentanea, fabulis
romanensibus, carminibus, comoediis tragoediis accommodata erat. Lutetiae Parisiorum eruditi societatis
consuetudinem litterarum et condicionem acquirebant. Qui prorsus in novo vitae
genere magna dominbus ingenia liberaliter excipiebant, quorum in manibus
invicem educabantur: scripta eorum subsicivis operis exsequebantur. Praeterea
disceptationes gregales eorum, qui animum doctrina excolerent, oboriebantur. Post
Petrum Gassend, et physicum et mathematicum et philosophum, Cartesianismus ad
existimationem hominum dimanavit, si modo sermone plano cogitataque methodo
praeberetur. Multi philosophum intellegebant, eundem Universitas litterarum
Parisiensis, quae traditionibus obtemperabat, tune repudiavit. Ceterum
philosophi litteratique scientias eorum qui profiterentur, defendebant, minor
tamen pars eorum sollettes ingeniosive fuerunt ad alendam scientiam ut Renatus
Cartesius, Blasius Pascal, Godofredus Leibniz. Cartesii temporibus oriri
coeperat et ars musica: Claudius Monteverdi, qui cantum ad drama posuit in
opera “Orfeo”.
Brevi post Cartesii mortem fundamenta
prima iacta sunt academiarum: “Royal Society” 1660 (evidens non fuit quo loco),
intermissis 6 annis I’Académie Française” auctore Richelieu Cardinale Lutetiae
Parisiorum fundata; anno 1700° in Theodiscis “Societaet der Wissenschaften”
Berolini suasore G. Leibniz, favore Friderici I Borussiae regis instituta est.
Haec opera posteritati tradidit, aut
latine scripta aut, dum linguae nationales in Europa emancipantur,
Francogallice
“Discours de la méthode”
“Essais philosophiques” (1637)
“Meditationes de prima philosophia” (1641)
“Principia philosophiae” (1644)
Pictura ab Francisci Hals in Lupara (Louvre) 1655° praebetur.
Joachimus von Helmrich.