QUAEDAM
AD COMPARANDUM

Wilfried
Stroh, latinista modernus: VOX
LATINA 164/p207
"Gaius Iulius Caesar crudelissimus
fuit",
quod Galliam
subegisset idque sui commodi causa fecisset.
Certe subegit et sui
commodi causa fecit.
Subiciatur ad
comparandum hoc:
T.LIVII (Ab urbe condita) Libri
IX: Caudina
pax; Romani sub iugum mittuntur a Samnitibus (anno 321 a.Chr.n.)

X, 14,21 ... Samnites .... qui,a passim in fugam
dissipati sunt: tria milia et quadringenti caesi, capti
octingenti ferme et triginta; signa militaria
capta tria et viginti.
X, 17,11 Ad tria milia Samnitium circa muros caesa.
praeda militis fuit.
X, 19,22 Praeda ingens parta; septem milia octingenti
Samnitium occisi, duo milia et centum viginti capti.
X, 20, Caesa ad sex milia Samnitium, duo milia
et quingenti capti.
X 29,17 ‑
30,3 ‑ 31,7 ‑ 34,3 ‑ 36,6 similiter
summum caesa milia viginti tria spatio trium annorum; numquam victores
evaserunt,
praeter iugum Caudinum
Romani gentes
Italicas ad societatem pacis pacaverunt. Samnitibus ferocia militis aderat,
Romanis ferocia militis aderat ‑ et ingenium politicum. Nam Samnites anno
82 (a. Chr. n.), cum tote iam pridem Italia pacata esset, sine bellis viveret,
numero 12000 ad Romam expugnandam profecti sunt. Itaque L.Cornelius Sulla dictator, qui contra populares
Marianos pugnabat intestina contentione, Romanos evacavit ad concordiam adversus
Samnites rebellantes. Hi iam ad portam
Collinam gladiis minitari; Acerbissima contentione sex milia Samnitium occisa
sunt, sex milia capta. Hos per accasionem occidi iussit, ita ut gens Samnitium
ad internecionem sit redacta.
Restat Samnitium memoria
in nomine contemporaneo "Sannito" in Italia media.
lmperatores Romani
crudeles non fuerunt. Romani non fuerunt imperialistae, verum Caesar fuit.
Fidenates, qui
societatem cum Romanis inierant, impedire non potuerunt, quin multi feroces
adulescentes ad Volscos, qui continua bella cum Romanis propinquis exercebant,
irent: Nas quoque feroces sumus. Sed
cur Romani semper vincunt? Volsci
Romanos agros vastaverunt. Bellum factum est. Romani vicerunt. Ergo pacanda fuit Italia.
Asterix et Obelix salutant
Oktober
2006