ALEXANDER DUBČEK
sive
de vere Prahensi
Quamvis expers timoris et sui fidus homo Russicus
esset potentatus politicae classis sovietarum realiter cogitabat. Zari, qui
nulli bellum intulissent praeter tenues incultasque gentes statu quo vivebant.
Sovietae deinde, bello peracto posteriore mundano,
dilatati civitatibus occidentalicis arma duplicabant, si resistere populis
cultioribus possent. Occidens nequiquam dearmandi rationes inferebat sovietis
restitantibus; tamquam Atlanticus miles ex uno iactu semel icat, Russico sit
opus altero iactu.
Interim hereditas Stalinistica premebat. Quid
igitur facto opus fuit, ut imperium tantum cultu civili diversum in aequilibrio
teneretur? Opus erat ideologia, qua directae civitatum foederatarum mentes
"Fratris Magni" dicionem sequerentur.
Nam iterum adventus idearum occidentalium libertas et democratia, nisi
saepta ferrea valerent, politicum systema ruinae daturus erat, cum primitus Octobrina
revolutio autocratiam resciderit, quoniam capitalismus regiones egenas auctor
ediderat, quibus denique communismus internationalis respondit.
Interea socii Moscuenses fermentum
in spiritu fuerunt abolendi principatus alieni. Undecim viri Graphei Politici ratione totalitari summae
rerum praeerant. Quoniam sovietae suspectos haberent satellites Atlanticos, ad fidem
spectandi fuerunt eorum secretarii primi. Sic in Grapheo Politico
Socialisticae Partis Unitae (SED) sovieta sequi silentio consuerat, quae
socii disputarent atque
decernerent. Laesam ea specula
suprematiam civitatis existimes.
Anno 1967 unanimitas in Pacto Varsaviensi stabat. Autumno iam exeunte
labefieri statum rerum arbitratus est
secretarius primus communisticae partis Čechoslovachorum Antoninus
Novotný, probator fidelis doctrinae Leninisticae. Et enim labente denuo re oeconomica, quod in sovieticis
civitatibus usu veniebat, primum inter principes partis commemorari medicina
malo idonea medendo: Ota Šik, professor
Prahensis, systema marxismo capitalismoque prudenter mixtum theoria, disputandum
proposuerat. Novotný tum, qui videret eius generis intentiones idoneas esse
disciplinae molliendae, virum primarium Russicorum communistarum, Leonidam Brežnev, Praham advocavit: se,
quantum unius hominis ingenio provideri
potuerit, in eos inquisivisse; plus pollere summi principis ingenium;
cum singulis conloqueretur. Quibus ille circumitis, qui personam concordium
induerant, fide firmata Moscoviam rediit.
Atqui die 5 mensis lanuarii (1968)
Novotny per suffragium de loco principe secretariatus est deiectus. Successit ,,spiritus rector" Alexander
Dubček, homo Siovachus, vir ut comis alloquiis, ita quid ceteris
persuaderet certo sciens, natus annos 47 aetate florebat. Nihil factum esse novi
tum temporis occidens aestimavit. Etsi
procursor perpendicularis ne inter Čechos quidem Prahenses, qui sibi soli
rebus modera ri politicis in civitate communi ducebantur, oculos in se vix convertebat: non cum
persona alia simul alium fieri statum civilem.
Atqui Dubček, vestimento
conspectus occidentali (Glencheck), quo iam ipse more vivere solebat, populum
quoque vivere volebat. Circumire homines in publico prope contionabundus hortarique
versarent in animis secum, quidquid in re
publica gereretur, autogrammatisque fidem dictis addebat.

Antonín
Novotný bei einer Rede vor dem Der
wirtschaftliche Reformer Ota Šik
XIII.
Parteitag der KPC, 1966 im
Jahr 1968.
Mirum Id hominibus
videri, quaenam ea recens aurae popularis captatio esset, quaerentibus: at enim
quid habere aliud in se prensare homines vulgarique cum infimis nisi ut propter
inique gesta pleraque civium cogitationes a difficultatibus oeconomicis
deflecti cuperet. Haec fremunt Prahenses. Verum interea Dubček acta non verba
sermonibus addidit. Primo dux generalis nomine Ian Šejna, postquam e
Čechoslovachia profugit, qui dicebatur Antonino Novotný copiis
militaribus adfuturus fuisse, deinde deiecti dignitate famae Stalinisticae
primores aliquot partis, tuendi proletariatus assectatores ut privato filo sovietis coniuncti sic invisi populo plerique decessu suo fecerunt, ut sovietae se rebus disiunctos esse,
populares vero rerum prosperiorum principia fieri viderent. Nec inter parietes
modo liberae voces oriebantur, sed subductis demum e publico vigillis adire
singuli singulos ac de re publica deque rebus colloqui, quas ,,Rude
Pravo" partis Acta miras in lucem proferre consuescebant. Dubček in ore vulgi
versari coepit, qui sodalismum ex humanitate spectari voluit.
Haec animorum excitatio ne protinus ad suae civitatis existi mationem
hominum permanaret, primores externarum partium pertimuerunt, ipsorum fortunam
conferentes cum iis, qui seu moniti seu sponte nuper in Čechoslocachia
scaena politica decesserant. lam in initio mensis Aprilis erat, cum insueta
sovieticis mentibus ut instabilia sunt allata haec: Omnes consensu magistratus
abdicaverunt. Brevi post creatur auctore parlamento magistratus principalis
Udalricus Černik. Vir ingenii novi - praetermisso consilio sovietico
praegustantis, exemplo neglecto obligatorio - quae lege constitui nova suo
magistratu velit, legatis exponit: primum omnium oeconomicae rel rationem ad
utilitatem domesticam esse accommodandam; defastgandam in utilitatem navitatis
privatae; ad hoc in actis diurnis litterisque liberam vocem esse oportere; qui
Stalinisticis iniuriis premantur, in pristinum statum qua dignitatis qua
fortunarum restitui debere.
Huic programmati Leninistici ritus tantummodo per speciem iniecti
sunt. Inde scriptores plerumque
communistae liberales ,,Destalinisationem" provehebant. Hos
diurnarii cunctanter sequebantur. Ut occidenti mos erat loquendi, tempestas
politica roralis incedebat.
In exitu lunius mensis
erat, cum scriptum quoddam in aspectum lucemque civitatis prolatum est auctore
Ludovico Vaculik, quae dicebatur manifestatio duorum millum verborum. Excerpta
quaedam:
... Optime
corporati sunt communistae, quorum pars progressiva sublevanda est. Sed praecipue
postulari debet, ut communistae proposito programmate locali circulis civilibus
rationem reddant... Si partis primores
quidam auctoritatem se principatumque partis (führende Rolle der Partei) in
fide civium sola nec arbitrio collocaturos ipsorum esse promiserunt, hoc pro
fide probandum est… Supra ea ministris procuratoribus
praesidibus spatia temporis concedenda sunt,quibus ad officia complectenda
facultas oportet ... Omnino confectores oeconomici quaerendi sunt idonei, qui locis insideant primariis. Poscamus
igitur a directoribus, ut rata dataque fertilitatis oeconomicae praebere
rationesque reddere parati sint et exponant,
quibus inde pretiis producentes fungi possint… Caveamus litigationes; ne nos inebriemus in congressionibus politicis, at
detegamus emissarios atque speculatores…
Regimen hoc publici muneris coepit esse populare.
Documentum civile Sovietis vituperatoribus contrarevolutionis crimini datum
est. Subscripserunt homines Europa tota notissimi sicut Aemilius Zatopek,
Olympionices in parte cursoris Marathonii, Vera Časlavska, quae rebus
gymnicis aureum numisma quartum retulerat, et multi alii.
Crescere sollicitudo protinus inter primores foederis orientalici.
Convocatur secretariorum conventus mense Maio
Moscoviam. Dubček non adfuit: se, quod pro statu rerum
Čechoslovacharum oportuerit dici,
in Dresdensi conventu dixisse; nihil esse, quod eos oporteret timere.
Atqui non ignoravit auctore sese tentari
systema communisticum, qui praesertim nuper in supercilium Sovietarum incidisset,
quod neminem decepit.
Incessit Sovietas trauma. Ferunt Alexium Kossygin, cum Holmiae publice
commoratus constituto prius Moscoviam redisset, interrogatum ab diurnario, quid
in Suetia gessisset, quotiens Sueti nomen effaturus erat, haesitando Čechoslovachiae
vocem elabi pati. Interea Brežnev
veritus, ne de suo iam ductu ageretur, in officio tenendos aliquando
functionarios eorum esse statuit conciliumque sociorum omnium Varsaviam
advocavit. Ibi sui studio nunc incusare Čechoslovachorum principes, quod
non resistant, quibus integrum non sit recognoscere communicationis instrumenta
sodalis, et, cum instabilem statum communisticae partis aperte querantur,
litteras auctoritate communi perscriptas ad Conventum Centralem Praham
deferunt: recidivum apud eos crescere capitalismum; quod superiorum labore studioque
fundatum amplificatumque sit, res novantibus obici se nihil umquam esse
passuros.

Jacobus Carter Leonid Brežnev
Adversus haec in incepto reformatores persistunt, qui capere speciem interim
audacius gerentium fortunam suam coeperunt. Ceteri continentis Atlanticae
populi velut ad spectaculum positi litis internae communistarum nullum habuere
diem, quo non apud eos aliquid increpuisse videretur. Postremo Čiernam ad
Tisum flumen sitam colloquio locum delegerunt.
Alexandro Dubček quadam nocte ferunt per arva meanti, qui multa secum
volvens quiete privaretur, hominem quendam obvium fuisse sciscitantem, quo
statu res essent. Vocem princeps cum
vultu hilari nullam misit praeter vulgarem: se bono esse animo. Ille sollicitus
abscessit. Tamquam in re levi, dum salus agitur civitatis, non percepisse
discrimen ipsum rerum securus futuri
videbatur. At undique voces audiri
deposcentium, ne quid eorum quae profecta iam essent, in discrimen daretur disputantium. Cura subibat consideratos, ne nimis avide
ruentes ad libertatem delaberentur in pristinum statum rerum. At nihil iam
tardari nedum reprimi quicquam, non
sisti iam progressio civilis poterat.
Extremo quodam tempore Brežnev epistula Dubček monet: nisi actutum
recesseris, venturi sumus. Homo sincerus et candidus infestam papyrum in veste
condidit tacitus.
Sequetur altera pars!
Oktober 2004