ALEXANDER DUBČEK
sive
de vere Prahensi
Pars altera:
lam vero coacto Foederatorum exercitu die 21
mensis Augusti primo mane cum vi tempestatis urbica loca strataeque Prahenses
curribus cataphractis impleri. Fit
adversus obsessores lapidatio singulorum vicatim, donec vehicula militaria suo
quodque loco constiterunt. Recenti
violentia dux generalis Pavlovski conscendit Arcem Prahensem, ut praesidem rei publicae Čechoslovacorum
generalem exercitus Ludovicum Svobodam telephoniductibus intersectis ignarum
rerum, quae foris gererentur, ad dicendos magistratus novos urgeret, qui sovietis
approbati videbantur. At indice nominum repudiato Svoboda restitare, qui
perseveranter postulavit, ut in condicione rerum perdifficili sibi communicandi
cum Sovietis ipsis Moscoviae potestas fieret.
Neuter obstinatione superavit.
Infecta re Pavlovski discessit.
Sovietae respectu legis agere quam vi malebant,
laborantibus amicis succurrere videri.
Inops consilii generalis Russicus in Cremlino potentes telephonice
vocat: "Quid faciam?" Illi ne Svoboda veniat; interim adeat
singillatim eos, quibus index prioribus faveat; persuadeat Moscoviae summam
eos fidem habere. Pavlovski primum ad se vocavit Aloysium Indram, iuvenem
politici curriculi cupidum. Is ubi id
rogationis coram accepit, restitit ac repudiavit: ,,Iram ego populi subeam? Minime." Neque de ceteris
quisquam est ausus gratificari Sovietae quicquam. Iterum Pavlovski sub telephono: ,,Quid faciam? Denique: ,"Veniat
Svoboda." Is confestim ab Arce discessit, usus aeroplano Moscoviam
pervenit. Sovietae limusina generalem ab
aeriportu deductum in Arcem per Moscoviam populo nutantem praebuerunt. Pravda (Veritas) enim postero die: venisse
Svobodam pro fraterno auxilio gratias relatum.

Communistae reformatorii convenerunt:
Josip Broz Tito
Marescalus Jugoslavorum
(Marschall Tito) Alexander Dubček
Ludovicus
Svoboda
Erat autem veritas longe alia; ubi viri summi
consederunt, Svoboda pergit postulare; homo grandis natu, canitie decorus hero
Unionis Sovieticae, vultus et vox conscientiae rectae certa minitari: nisi
denique Dubček, Černík, Smrkovskí
(praeses parlamenti) Moscoviam ad consultationes venissent, hoc in ipso
sanctissimo Russiae loco futurum, ut in
infamata re mortem sibi conscisceret. Species ipsa propositi versantisque sub veste pistolii torpidos defixit
mutosque parumper tenuit. Neque dubitatum est, quin
praesertim imperatori constantia atque fides inesset. Illi precari primo, ne in ipso discrimine rerum socialismi
communistarumque causae deesset. Ubi eum in sententia perstare senserunt, flagitanti cedunt. Postero die quos dixerat
praesentes sunt, a Carolo Hofman, capite custodiae secretae comprehensi Prahae
retentique, 505 pites interim restituti.
Ille vero Carel Hofman,
cuius opera Pavlovski solius utebatur, dum lucem fugit, suo consilio
deprehendendis ,,seditionum auctoribus" officiales circummittere. Simul exeuntes curribus cataphractis Russi
circumspectare sermonem quaerentes ab iis, qui de causa militaris interventus
ipsi quaerere coeptant: amicos venisse se comprimendis seditionum auctoribus,
at mirari maxime, quam lacidam speciem
cuncta haberent. Alii quibusdam impulsoribus Čechoslovachis advocatos ad
auxilium mature ferendum se venisse memorabant. Verum auctor ipse qui vocavisset, nec a Russis
patefactum est neque collaboratores umquam ulli professi sunt.
Verum qui dimissi comprehensum erant, neminem
invenere praesentem: emissiones radiophonicae stationum viginti quattuor vocis
liberatoriae brevissimis undis ad informandum rerum status variantes continuo
serere; interim: ,,Aemili Zatopek! exi statim domum tuam, te
prehensum in itinere sunt." Prehenderunt neminem; officiales
enuntiaverant nomina.
Hinc ipsi Russi discurrunt ad prehendendum. Sed
oculorum acie velut hebetata quidquid ad superandum homo cataphractus comparabat,
animorum istius ignarus naturae, datus ad ludibrium Atlanticae civilisationis
haerebat in magno praesertim discrimine rerum, quod quidem ipsum ingenium
detegere solet. Non quidem fracti, quos occupavissent, sed sui fidi Prahenses
homines aversam partem nominibus delectis viarum nobilitaverant: ,,Smrkovska"… Dubč…
Čern… Svobod… mille stratae
denominabantur. Superpotentatus Ostroeuropaeus circumspectum amisit. Idearum id
quoque fluentum novum quoddam opprimebat eos atque subigebat.
lam aliquid inici religionis occupatoribus, qui
tantis insuper viribus occupatos ludificari viderent. Fecit ab altera parte
species rerum anxietatem iis, qui multa nocte canonarum sibi tonitribus animos
facerent; ingerere temere proiectilia caelo vana. Homo quidam gradus militaris
maior pistolio mortem sibi conscivit: honoris opinio conceptam ex iniuria militari turpitudinem non diutius tulit.
Interim per emissiones liberatorias creatos ante
militarem interventum in regionibus delegatos, qui plerique dicebantur in res
conformati novas esse, ad Conventum summum partis Centralem Praham acciri
placet. Labante vi militari reformatores ipsi navitatem impetus primi
recuperabant. Praecavendum
illum ut illegalem Pavlovski censuit. Quibus autem uteretur iuvantibus nedum
praevertentibus? Inspectante Sovieta caeco convenerunt in sedem industrialem ČKD
ad mille delegati. Die tertio consulta per liberas emissiones edicta
sunt. Magnae rei momentum documento fuit concordibus omnium animis ex tot centenis
incolarum milibus fuisse Russis indicem neminem.
Illuc inde protinus versae sovietarum mentes, quemadmodum se-men et causam malorum,
Alexandrum Dubček, hominem stantem
utpote munere protinus fungentem suo, primi secretarii loco moverent. Peractis mensibus quattuor post quam vim adhibebant, vix quidquam de nervis minui verid Prahensi
videbant. Princeps maxime popularis ubi prodibat, homines choro: ,,Dubček!
Dubček! Dubček… Nullam umquam
aut breviorem fuisse dicunt aut acutiorem quam eius nominis vocem, quae velut
in imaginem et sententiam versa libertatis est appetendae.

26. November
1989: Nach zwanzig Jahren im politischen Exil wird
Dubček
auf dem Wenzelsplatz begeistert gefeiert.
Nondum discrimen fortuna faciebat. At interim
immissus est in res dubias arte diplomatica per silentium agens Basilius (Vasilij)
Kuznecov, quem Sovietae maxime idoneum putabant, qui decem ad rem sovieticam
factos iuvenes undecim secretariis adiungendos permitteret. Per eos infringi posse maioritatem in conventu Centrali, qua Dubček
niteretur, confidebant. Ratio maioritatis rationem ,,centralismi democratici"
requirebat.
Dum ita res in detenus vertuntur resistentia
decrescente, data Sovietis et oblata denique facultas est Alexandri Dubček
removendi. Olympia namque Hiberna mense Martio sequentis anni glacialis
alsulegiae (pilae baculique adunci) aderant. In ea disciplina gymnica cum Čechoslovachi
secundum in mundo locum tenerent, principem Russi, Europa spectante res non tam
in ludi iudicium est delata, cum Čechoslovachi
Russos haberent adversos, quam in speciem certaminis politici versa.Victoria
cessit in prosperatos (3:2) . Ingens in locis Venčeslavianis clamor oritur
suos praeferentium sensus. Diurnarius e fenestra microphonum exserit: Fremitus
ovantium et motus, tot vocum humanarum redundans tenet, qui ubique continentis
Europae percipiebatur.
Verum enim vero praecipiti ad calamitatem fortuna
res in ardorem cupiditatum excessit. Adulescentes aliquot vim parantes in
legationis Russicae domum saeviunt. Quod manibus possunt, supellectilem foras
proiciunt, incendunt. Officiales publicae
custodiae retineri iussos esse, quo plus in Dubček secretarium primum
verti criminis possit. - Quaesivit quidam, cur tanta Prahae frigoris hiemisque
vis esset: "Patent a Sibiria portae."
Postridie eius diei summi fastigii viri Russici
legatorum loco missi Praham in rem praesentem veniunt, neque vocati nec
invitati. Quoniam princeps dilectus modum ac legem in
publico retinere nequiisset, maioritatem in secretariatu perdidit. Tum denique
mensibus intermissis novem Ver Prahense gradatim destitui coeptum est. In loculamento Prahensi quodam: "Dekujeme
za jaro 1968" (gratias agimus pro
vere 1968).

Vaclav Havel amplectitur Alexandrum Dubček
Aegerrime sovietae superaverunt principatum a
fundamentis debilitatum refulcientes. Alexander Dubček, qui depugnabat,
aliquando recessit in munera privata Bratislaviam. Tanta
tamen est accepta fortunae plaga, quam sovietae denique postremo non tulerint
amisso principatu de populis occidentis. Superstes autem Alexander Dubček
a Slovacha patria profectus Praham revertit anno 1989. In locis Venčeslavianis
desuper de tribuna victor: "Evolvamus socialismum humanae faciei." Senex
praeses parlamenti Foederalis est factus.
Hoc extremum politice videtur esse adnotandum:
Cum communistae Mosquenses conatu perdifficili res
inopis proletariatus unius severo dominatu sustinuissent, Alexander Dubček, communista reformatonus omnium
excellentissimus, socialista nixus maioritate, cui suppetebat, non, ut opinio
ferebat occidentalis, temporibus praecucurrit suis, imo, quoniam suis ipse
temporibus praesto fuit, vertentis res officium subiit sciens et urgente fato
pro sua parte fortunam omnium Europaeorum occidentalium maturavit.
Communista regens mendacio vixit. Communista
reformatonus veritati studuit, cui rebus conversis in occidente credere nemo
voluit. Dubček
prius iusto verum dixit.
November
2004