QUOMODO ELECTRIRAEDA REMULCATA
SIT
Bochum-Gelsenkirchener Straßenbahnen AG

Strata Widuumiana
secat Westerholtbach
Revolutionis industrialis primae solius homo
dominari spritus excitos valuit
Fortasse requirat in proposito quispiam, qui
fieri possit, ut, quo sermone mox philosophi thoöria nova mox artis musicae
sonus et harmonia, iam astronomiae systema iam hodiernae societatis res et
causae tractata sunt, in eundem remotius quoddam ab usu litterario thema
conveniat. Haec nova causa sicut ab ,,elegantia politiore" longius
abscedit, ita, quoniam humana cuncta vicissitudine cohaerent et homine medio
naturae legem sequuntur, disiuncta non est praesertim in technicis rebus a
consideratione spectatae virtutis, cum qua remulcatio curvo frenoque ducebatur.
Interim ecquidem linguam latinam satis instructam censeam ad omnes disciplinas
hodierni temporis esse, tametsi philologi classici temporibus industrialis
primae revolutionis (ex anno fere 1850) inventa machinalia verbis definire
Latinis quadam parte praetermittere coeperunt. Inde tamen in praesenti re
nullae difficultates onuntur, propterea quod rudimenta technicorum hesterna
silente litteratura veterum, qui mea cognitione praeter viarii iuris codicem
vix quicquam eius rei prodiderunt, ab ipsa Latinitatis vetustate repetuntur.
Exstant enim vocabula, quibus ipsi nunc utemur, ut manubrium, fluenti frenum
sive motus, unde neolatine motrum, instrumentum rei mechanicae, deducitur, non
motor. Is enim est homo, qui movet. Et abscondita praeterea quaedam in lingua nativa vocabula
mutuata latent ut ,,Kurbel" a curvo, Kupplung a copulatione. In propria
fertilitate linguae Latinae vetustissimi significatus, quod culturaliter fit,
intellegibiliter producendo coaptantur. Viget Latinitatis interior dynamica
protinus.
Hac occasione data
neque potest in facultatem capiendae maioris technologiae Latinitas provecta
videri neque debet. Nam ,,primas lineas" cognoscentiae machinalis officina
ferriviae stratariae supergressa non est, quae magnam interim et ipsa
technologiam (Hochtechnologie) tangit - etsi puero mihi machinalis apparatus
gubernantis in statu tempestivo speciem rei magnificae praebuerit, ut hodie recordationem delectamenti plenam
revocare liceat.
Res ipsa supra sextum
ferme decennium repetitur, cum peract6 posteriore bello mundano pervagatus
cuiusvis momenti machinalis defectus praesertim in parte subsidiaria
cottidiani cultum victumque prohibebat.
Ecquidem inductus a pueritia prosperato genere vehiculorum,quae pro
veteranis in linea 10 ranus interversabantur haud procul a domo, ferus Octobrinis
anni 1946 luce turbida Widuumium Rurense
(Witten/Ruhr) ad aulam ferriviae stratariae devehi consuetudine
statueram, haud inopinanter domo proficiscens.
Principium autem ipsius
itineris capiendum fuit ab solvendi termino 12, ubi statione compitali duae lineae (10/20) seiungebantur (Bochumo
profectae). Illic, in "Abzweig
Laer" (Leer), dum electricam meam exspecto, e regione suburbicae turris
utriusque procul ecclesiarum, quo
proiecta strata Widuumiana pertinet, in
prospectum cadit vehiculi typus ille modernior et capax oblongus numero
48.Eiusdem aedificationis exemplaria
(AK: 41-51/Albrecht Krupp) Essendiensia sive semiruta bombis ceciderant
seu machinamento nequam cardanico labantia vetustate praepropera
perierant.Typus iste reliquus intestinis conquassatorum eiusdem generis
existentiam sustentabat.
Ab hoc eminus
exemplan linea cognosci mea potuit. Quod
quo propius advehebatur, eo dilucidius
perspectiva statum eius cursus verum patefecit: traminis tripartiti currus
medius minor fractam, id est electrico
fluento captam electriraedam trudebat subiuncta praeterea coraeda sua. Et enim adversi vehiculi receptrum fluenti
quod corruerat semirutum in podio suo iacebat. Apparuit alicubi urbis exceptum
esse naufragium collegae vectionemque sollerter coactam integram atque coordinatam.
Igitur forte fortuna bis mihi simul opportune cecidit, quod et remulcationis
exemplum mihi delectabile nanctus sum et in technico defectu grandioris raedae
vires eximiae quaerebantur a veterano prosperatoque curru 32 numero, cuius in genere motri sonus
,,sympathian" (CIC div. 2,143)
movebat. Quotienscumque fortius et annis infenus exemplar in machina
deficiebat, quotiens ita secundum locutionem antiquam ,,res ad triarios
redut", eius vice fungi typus vetustior solebat - videlicet in
equipotentia minore necessario vexatus linea cursuum octonorum quidem. Is tunc praesens in remulcatione suam insuper coraedam trahebat. Tanta veterano dominanda dirigendaque moles fuit.
Rem certe magni operis
inspectaturus eram, praesertim cum veterani mechanema, quod vicesimum sextum ab
aedificatione ferebat annum, in sustinentiae probam venerit. Satisne roboris huic erat ad movendum
raedas tres futurum, ut totus is per divos una tractus devehi domum posset?
Accessit per-inique, quod luminum signalibus bello restinctis omnibus, quae de
malis electriductus in statione commissi cursus (germ. Kreuzung) dependebant,
concussis ordinibus in uno tramite periculum erat, ne futun necessario praetercursus non in secessum
conferrentur.
Ubi tale tramen debile
constitit, ecquidem ingressus in currum medium 32 prope vecturarium me teneo. Cui
pariter ac mihi nullum patere prospectum apparuit oculis obversante raedae
praecurrentis puppi. Nihib minus eius
interiora patuerunt:
In capite traminis
convecturarius ad frenum manuale suum praefectus vecturae stabat. Is tum
auditis tintinnabulis moderator velocitatis,
cui quidem soli iudicium oculorum erat,
collegae manu significat liberam esse profectionem.
Ille verso statim curvo
contactum primum expedit. Fit in acclivitate stratae momenti nihil praeter
concussum vanum. Stat immobile tramen. Addit continuo contactum; at manet
inanis impetus is quoque. In tertio
contactu promotus fit exiguus. Dum ille gradatim curvo cautius agit, sensim totus hic curruum trium tractus ad
postremum velocitatis aliquid assequitur. Haec ut plena redditur, ita tarditate
propria perseverat. Culmine superato trames vergere coeptat. In dedivitate
ratio valet haec: ne nimis celeriter: quis tantum enim in strate ponderis ad
punctum inhiberet? Dum statio proxima propinquat, intenduntur utrimque frena;
vecturarius apprimere compluries manubrium iterat simul et curvi contactibus
electricum frenum exigit, ut motri
sonitus degrediens oriatur. Accessorio suo manubrio cursum simul gubernii
socius in fronte moderatur. Interim efficacius velocitas imminuitur, donec in
statione proxima subsistitur:
,,Laer Kirche!"
Statim officiales ad
caput traminis conveniunt. Nam ultra hunc locum in divortio binae ferriviae
coeunt in unum. Micat lumen nullum. Deliberatur
utpote conturbatis ordinibus, utrum tramitem occupent an occursum expectent. Quis
hoc satis bene scire potuit? Sed opinione prius digrediuntur. Vecturae
moderatrix voce manuque signum dat profectionis. Quid exspectare diutius? Agere magis placuit.
Relaxatis frenis
impetuque dato pauco post divortium ferrivia leni dextrorsum flexu facto se
crepidini propius acclinat. Id prospectui conducebat, propterea quod retrospectivam
servari non diutius oportuit. Ubi deinde strata sinistrorsus flectitur, adest
mihi facultas praeter 48 limitem usque pertinentem prospectandi: nullus procul
occursus. Inde via quo diclivior ad vallem vergit, hoc amplius gubernatoribus
usus frenorum est coordinandus:
vecturarius, quantum
bracchiis potest pressuras iterando, crescentem tensionis vim in dentata rotula
pede ligat, ita ut illotro satis exonerato contactum addere tertium fluenti
freno liceat ad "inertem massam" urgentem aliquanto potentius
dominandam. Interim in dedivitatis
dimidio proplus ad ferriviae Foederalis transitum descenditur. Iam quartum
curvo contactum vecturarius addit, quo dato concussus acrior persentitur. Hunc et machinae robur excepit et pondus vehiculi, non
labente tramine toto. Subinde me recedente vir in ampla corporis actione manubrium
ante appressum invicem retractando summis viribus petit atque petit:
strepentibus segmentis frenalibus praegravatum Id curruum agmen arte domitatum
sub ipso ferriviae transitu ad consistendum redigitur: ,,Laer
Bahnübergang!" Frequentes exeunt homines sero domos venturi.

Accoluntur in regione
suburbana vicatim viae secundariae carbonifossorum tectis crebrae, in serie continenti domum ab urbe strata
Widuumiana quingentesimum interim numerum invenit. Vix quisquam introiit. Sonantibus tintinnabulis utrimque simul frena
detenduntur; impetu dato nullo devolvi loco rotae coeptant. Exinde continuus a ferrivia transversa
fragor editur.
In agresti porro
regione strata bipartito perpetuis saepitur arboribus. In leni decursu viae
post aliquanto terminus 13 solvendi capessitur. Sensim vectio sistitur; in
anfractu leni Mater Sculteta statio, nomen eximie Westfalum deversoriali adest,
ab dextra paucis ecclesiam accolentibus. Huic aetas machinalis statum seorsum
furtim subdidit. Dum proficiscimur, ad breve quoddam tempus praeter 48
prospectus patescit: obvia nulla raeda. Secundum sepulcretum Laerinum data
velocitate remissiore denique pervenitur ad ima locorum, ubi secessus ferrivialis perfugium primum
praebet: ,,Ausweiche Westerholt!" Patent loca quasi procul ab industriali re late pascua atque campestria.
Hactenus acta feliciter
res est videlicet deorsum data vectura. Officiales medium in locum conveniunt. Occursum oppenuntur. In respiratione
sigarella circumeunte flammula fumifera fiunt. Vix colloquium exoriebatur,cum
exspectatione prius electriraeda contraria de superiore loco delapsa cito
ferriviam secessus percursoriam invectat iuxtaque consistit, phaenotypus fortis
numero 527 ex usu cum coraeda. Fortes iuvante fortuna praetercursus aeque cadit. Illuc extemplo per 48 transitur. Collega fore patefacta
ductili desuper sermonem carpit. Concedunt aliquam sibi pausam. Ratio cursuum
videbatur esse numeranda.
Spatio dato tarda
redintegratur vectio. Tum primum accidit, ut pervecto divortio mox ascensus
increscat. Hocine clivi, qui suberat,
32 suis ipsius viribus exaequaturus est? Deminuitur paulatim in singula metra velocitas
sonitu motri descendente sic, ut brevi corruiturus esse videatur. lam ardet opere machina. Extorquetur
vecturario contentio nimia; intentissimus luctatur in exspectatione motri
deficientis ad manubria. Denique discrimen adest. Tantum negotium et me in rem
converterat, velut essem ipse particeps istius laboris. Itinerantes vero, dum
retro specto, semisomniantes ad fenestras reclinati solutique sedebant; nullum habere quemquam eorum sensum
indignabar hominis omnibus nervis conitentis; prope secundum ire pedibus posses
etsi novem contactibus insumptis omnibus.
Sensim admodum tandem aliquando motri tonus flecti videtur. Iam dilucet
culmen ascensionis esse superatum.
Ecce veteranus evicit
in discrimine ministerii typus prosperatus in equipotentia minore praeclare
32us. Loquens fictus dixerit sine
trecesimis in linea decima fieri nihil posse.
Eo scilicet emolumento, ea
victoria punctorum puer gavisus sum. Hac aetate video: quidquid proavi nostri
technicae rudimentis elaboraverunt, stabile firmum constans duravit in
diuturnitatem. Perspicacitate fabricationis machinarum tempora valebant. Apparatus
mechanematis pensibilis pariter atque moderabilis erat. Ceterum in discrimine periculi non solum
homo virtute spectatur verum etiam technicae genus ac praestantia. Hisce
temporibus, ut in magna quae dicitur technologia mortiferum illud cruise-missile,
quod Serbianis destinatum erat, quo non debuit, ad amicos in Bulgariam aberravit.
Sophiotes iniecto terrore superarunt. Hic errare non humanum
est imo calamitosissimum.

Tardissime quasi
pedetemptim propinquamus termino solvendi 14 ,,Ümminger Straße". Ibi pauci sub arboribus egrediuntur. Continuatur
vectio leniore tenente protinus ascensu stratae; tamquam ambulatone singula
gradatim metra capiuntur. Ab arbore ad arborem passibus reptatur productis.
Vecturarius, utsi cesset ab opere pausam agens, ad gubernacula stat, quae
tarnen in minimo cursu manibus condita tenentur. Paulatim ab dextra stratae
parte desinunt arbores; coeptat luce perfundi regio; accolas ,,Kaltehardt"
assequimur. Porro tramen debile remulcationis ferriviae secessum consequitur in
statione ,,Urbanusstraße" (strata Urbani Fodinae) in radicibus editioris
clivi. Intercapedine nulla facta, quia cursus ibi nullus committi solebat,
post divortium tramen secundum arbores in editiora reptat atque reptat. Subest
denique denuo discrimen in acclivitate nimia. Sed raedarius nihil laborat; scit
acclivitatem eam pauluo minorem esse. ,,Turrim Aquariam" in solvendi
terminum quintum decimum ad culmen clivi perventum est. Umbilicus totius
regionis celsus est expugnatus: ,,Langendreer-Wasserturm! ,,Tramen in longiorem
secessum invectum sistitur. Adducuntur frena.
Conveniunt officiales.
Sigarella de integro vaporant. Dextra fit in opaco nemoris assurgentis pausa
sub corona locorum ,,Landeskrone", unde sinistrorsum despectus est in
suburbium Bochumense Langendreer. Officiales consenserunt non se prius ex usato
praetercursus loco discessuros esse,
quam adventus obvius fieret. Is nequiquam exspectatur.
Ciccis pede conculcatis
proficisci statuunt. Audacis hoc mihimet videbatur esse tale subire negotium. Namque
tractus curruum hic longior in angustus faucibusque post divortlum deorsum simul
et in acriore dextrorsum flexu circa clivi culmen deducendus erat. Ablatus obliqua positione vehiculi praecurrentis
convecturarius cerni non iam potuit. Qui calamitatem collisionis erat ab
occursu primus excepturus. Prudentia
collegae vivebat, qui contrarius subitanum pariter occursum exspectare
debuit. Segnius iam paulo vecturarius
manubria tenet; velocitas periculumque sunt in aequilibrio.
Referres interim ad
decimetra procursum velut in caligine per dedive temptatum. Continuo frenalia
segmenta strepitum edunt. Retraho dextrae partis forem; dum audacter pectore
promineo securus, sub altarum arborum cacuminibus editisque truncis collem
deruptum oculis obiectum proxime circumspicio: tramen tripartitum aegre totum
in an-gusta curvatura conspicitur. Numquam antea mihi tam diuturnus et
longinquus in excelso locorum anfractus est inventus.
Sentio repente frenis
agi remissioribus.Dum in alterum latus transeo, ubi cavaedia terrae depressioris patebant, trames ferriviae
stratariae curvilineus ad ima vallis pervius patescit: nihil obvium. Tarnen
apparet ultra ferriviam in media valle Foederalem electriraedam contrariam
trudi tum ipsum post divortium in retroversione. Is vecturarius minuta suprema
nostrum adventum in alto clivo prospectaverat.Iterum fortuna rem difficilem
enodavit.Tramen remulcationis interim gradus deinceps descensionis faciliore
gubernio sequitur. Ubi ad ima locorum descensum est, tripartitum tramen flexum
facit in rectiangulum sinistrorsus, quod iam subter pontem ferriviae Foederalis
ilhus in vectura mihi speciosa commode dirigitur.
Vorsicht! Starker Typ; für Autos gefährliche Kurve bei Crengeldanz. Problema
hodie solutum est.

Inde ferrivia duplex
fit; Perventum est denique ,,Crengeldanz" ad terminum solvendi sextum
decimum, locum historicum excessus
viarii regionum diversarum, unde linea
27 Castrop-Rauxel versus abscedit. Cursus
trium chiliometrorum confectus est.
Pauca protinus hinc
metra centena reliqua fuerunt usque ad vehiculorum depositorium. Infra
subtertransitum ferrivianum divortium mutatur: 32us 48um dextrorsus per systema
divortiorum perque bifora ostia trusum in intimis aulae condit.
Nihil recordor, qua
vecturae condicione perturbato cursuum gyro domum redierim. Est autem in natura
vecturariorum situm ut percusso statu normali cursuum ordinem rationemque sensu
quodam spatiorum reparent.
Januar 2005