"Förste‑Bf"
Opportunius nobis
accideret, si qua forte musa mature successuum sortes in nostram insusurraret
aurem, quas pro ingenio cuiusque diversas natura suo gremio reconditas tenet,
quo denique planior ad futuri divitias adit,us patescat. Ab his enim in
senectute demum velut fructibus messis recordationes proficiscuntur, quae solae
secundum illud Jean Pauli (17631825) ducuntur beatorum sedes, quibus pelli non
possimus. Sed immodestum esse
dedecet, dummodo iudicium sequi liceat, quo messis aestimatur fructusque
capiuntur. Quodsi labor cotidianus multo rarius habetur idoneus praeteritis
memoria repetendis, utpote quae pleraque soleant ex animo dilabi, quam
occupationibus expeditum peregre tendere, marginem egredi catilli, animis
necessarie minus valoris obversatur eorum, qui domo se non commoverunt. Licet
sane delectet habitare vel in supellectile cara contentum, vel in scientia
speciali vel in apium cultura sedulum ‑ vel in oculis hominum contionabundum:
Quem non iuvat ferieri,quem non peregrinari suo quemque moree Didiceris otiando
plus quam schola docueris. Exstat itineris maxime memoria, quod aestivo tempare
feriarum anni 1961 intendi, sicut in iuventute dixi "Eisenbahnrundfahrt",
circulare quoddam spatio septidui limitatum. Duplex deliberatio fuit: Rationes
horariorum et ad usum ferriviis pertinent cognoscendis et ad amoenum regionum
Germanicarum aspectum trahunt, dum ipse rota moderatrice sis expeditus.
Iucundior autem pars primitus itineris ferriviam artioris diametri (unius
metri) vecturamque praebuit.
1. Quanta fides memoriae sit
KREIENSEN (DB)
crepido
Hannoverana prior ab sinistra, a dextra Goslariensis

Tramine citato pervolavi Kreiensen, in nodum ferriviarum eximium inferioris
Saxoniae, quo meridie sereno perveni. Ab Hannoverana crepidine traiectus peditum
sublimis ad stationem porrectus orientalem (Kreiensen‑Ost) privatae
societatis ducit. Iam descendens gradibus lapideis vaccillantibus, dum aegre
niteris labantibus adminiculis, ima loci salvus assequor. Protinus itinerans in
clausam ianuam aedificii stationalis Ost incurrit: ubi primum introisti, nox
oculis offunditur. Quid postea? Tamquam subrutores absint. Erat enim saeculum
privatas componentium ferrivias. Exitium eis diuturnum instabat: Nullo auctore
nisi suae rei studio pro fabris non defatigabantur operae, velut suum id
esset, occurrere destinato semel occasui, quippe qui singulares ipsi tenuesque
persequerentur reparaturas. Mirum, quod nihil accidit a ferrario plastore
cladis.

Ipse caligine caecatus ab recessu multa luce ducor ad ianuam aversam
excedentibus usu patefactam. Quo simulatque temptabundus pervasi, dum sub
divum in aream vectorum venio duabus orbitis inclusam, a tergo subinde
prospeculatum aedibus atriensis elabitur respiciens advenam inapinatum, extra
limen idem prosiliente cane patorali, qui Deo gratias dicto domini paruit.
Mirabatur utique salutator umbrae prius quam securitatis administer, quid
esset causae, quod id temporis in sua quispiam loca deveniret. Nam post
matutinum operentium tramen, cum praesertim sublata pleraque vectione personali
reliquus commeatus autoraedis interea longis expediretur, deserta statio
iacebat. Atqui praeterea velut ad utilitatem meam facta vectio vespertina Saturni
cuiusque diei stata profectione 19.58h accessit. Ad eam diei condicionem ex
horarum tabula Foederali praeceptam itineris ratio deferri debuit. Veneram
autem maturius rei praegustandae causa.
Hic ego percunctationis esse locum ratus, quaenam exspectationes rei
totius essenti haec ab atriense comperi, qui quidem discrimen aestimare sui
süsceptoris minus quam praesentes usus describere valebat: vecturam omnem
absolvi curribus automatariis, breviter autocurribus; hos adhiberi vehendis
itinerantibus pariter atque raedis mercium trahendis (Schlepptriebwagen); eum,
qui die Saturni reperiretur, antea rerum vehicula Kreiensen demexisse; haec
eius ductu quasi dorso vectata de capris subrotatis in productiore puteo recipi
suis quodque deinceps regulis diametri latioris; quoniam is autocurrus
Osterodensi depositorio sit adnumeratus, eodem redire oportere; Ine sit
inanis, itinerantibus offerri tramen commune. Puteus transponendis vehiculis dicitur
"Rollbockgrube".
Rollbockgrube
mit Rollböcken zur Aufnahme normalspuriger Güterwagen. Je Wagonachse wurde
ein Rollbock untergeschoben, wobei sich auf der Grube der normalspurwagen
allmählich auf diese absenkte, bis er allein auf den Rollböcken stand,
während er langsam die Grube überfuhr.

Reverti vespere sereno. Stabat ad sinistram autocurrus. Cum area vectorum ad superficiem orbitarum strata sit,
tribus ad imum deductis
gradibus per posteriorem introitum raedam inscendo,
subsellia transversa pervado, gubernaculis
assidentem vecturarium adeo tesseram solutum: "Einmal einfach
Osterode‑Nord". Otiosus
consido sub frontali fenestra, vectores pernumero; sunt septem praeter me.
Speravi venturos esse plures, quod fortasse rei susceptoris prodesset. Ea fuit
optantis ratio; nam omina fuerunt adversa. Multo supra iam ad umbilicum
adducitur remissa cura rerum omnium. Ceciderat fides minoris diametri.
Intenditur statuto tempore profectus; volvuntur proprie rotae: sub taeniola
cinematographica bene vivitur. Prospectus late patet; iam a dextra de statione Foederali
ferrivia diametri normalis (1,435 metrorum) ad limitem nostrum vergit, donec
inducitur. Ita fit, ut collatis
duabus ferriviis dissimilibus trames inde triregularis exsistat. Pergitur iter
per campum patentem et apertum. Velocitas erat satis modica, quam non ad
maturantium tempora referres; imo raedarius, opineris, studio contemplantis
pulchritudinem locorum obvius, ne formulae horariae rationem excederet, in
minore numero tramen sumentium celeritatem premebat. Non
enim interim aut Opperhausen subsistere debuit aut Sebexen.
Iam in prospectum
biturrita cadit ecclesia: Kalefeld oppiduli campestris adsistimus aedificio
stationali; tramitum patet campus. A
dextra vectores ad unum omnes descendunt, inscendit nemo. Nulla maiore facta
mora continuatur iter.
Brevi post agger ferriviarius normalis disiunctus ad stationem
circulationis bonorum sinistrorsus abscedere videtur; ut hodie sentire coepimus
et accessoria regula docet, pars et locus est oeconomicae condicionis. Duret
adnexiva vena susceptori cuicumque; etenim mercatorii status detrimentum vel
exitus indicari sublata ferrivia consuevit.
Artioris interea diametri trames per rura solitarius fert protinus. Eminus
tum arbor excellens incipit in prospectum cadere, sub qua, sicut apparet, avus
cum nepote suo stant exspectantes tramen suum. Istic vectura sistitur in loco
Echte. Avus unam ac dimidiam tesseram simplicem usque Osterodam solvit. Sum
ipse feliciter novos itineris comites adsecutus.
Abhinc mihi parumper recordatio vectionis abiit. Enimvero quae prospicienti
celeriter praeterferuntur in memoriam vix desidunt, nedum ut in animum revocare
quicquam liceat;species fugaxpdum vectura porro ferris, silentio dilabitur. Fit
percursatio continua vectore nusquam stationum praestolante,qui conscendere
volebat. Ita post Echte Oldershausen,tamquam aspexissem numquam, intercidit et
Willershausen ut aura levis effluxit. Horum nulla praeter nomina sunt vestigia
relicta. Videlicet: si qua nihil negotii geritur, quod oculos attrahat, si sub
laterna non amatrix opperitur, haud ita multo post ibidem factum esse nihil
arbitreris. Sed et attentius
recepta certioraque subinde minuuntur. Fit etiam, quemadmodum postea
cognoscitur, ut opportune suppleatur phantasia, quod temporum interea
diuturnitas absumpsit; resarta posterius pro genuinis existimantur quasi
protocollo cum fabulis confuso. Sunt
etiam, quae de vero statu demigrent in affinem fictamque naturam pro suo
cuiusque florentem ingenio.
Inlustrabatur autem obscuritas itineris in insequenti
vico Westerhof. Vaga repente memoriae nota repetitur: aliqua dextrorsus
obversatur animo domus, quam sublustrem nunc ab authentico libello clarius
intellego stationis ipsius aedificium in exitu locali fuisse. Quod quidem
ipsum nisi tripartitum et ob id longius et utpote proxime ferriviam efficacius
oculis occurreret, pariter in oblivionem venisset.
A Westerhof porro trames avia petebat. Primo virgulta latius vestientia
rura cum elementis arboreis de altitudine certabant; ut in arido agro vepres
fruticosi sentesque spissius arbustis utroque dumosis exsuperabantur: ludentis
memoriae varietas ea fuit. Re namque vera versamur pridem in silva
Westerhoefensi. Abietum continentes utrimque frontes erectae circumspectum
terminant. Currente rota simul tramitis vides flexus herbis vestitos.
Ausblick aus dem Westhöfer Tunnel in
Richtung Westerhof, um 1950.

Dum is decor naturae non variatur, saxeae repente cooriuntur structurae
proceduntque. Necopinatum prodit portale fornicati specus, emissis circa
dumetis impositoque nullo superiore loco. Videtur appropinquare. Neque multo
post in exspectatione magna vector prospiciens ore recipitur ovali. Ingruunt
tenebrae, simul electrica luminaria conflagrant. Hanc ego septentrionalis in
planitie Germaniae commutationem scaenae non exspecvi. Iter male
praemeditatum? At improvisa delectant. Hodie scimus: inexspectatum aliquot
bracchium montis Meliboci (Hercyniae Silvae) subibatur. Videlicet in extrema
parte specus, ut homini persuasum est, certe lumen apparebit. An in Erebéa
caligine persuasiones valent conventionales? In Excessu subobscurae lucis dum
statim dextrorsus e fenestra despicio, strata ducitur in imis loci per cavam
rupem pavimentata. Continuo sursum specto: brevis viaeductus tenditur ‑
mirum ‑ ad subiectum oculis latus obtentum saxeum. Eane vera memoria? Vecturarius utrum luminaria simul restinxit an ut in
Alpibus tenebrae recentes luminaria reposcerunt? Sunto sic res. Versamur haud
procul ab statione Goldbach‑Marke.
Der Viadukt bei Goldbach-Marke, um
1965

Quis hoc fecit? Quis id ferriviae genus confecit? "Kreisbahn"
(Perrivia Conventualis) "Osterode‑Kreiensen". In locorum difficultate ratio ducendi limitis aliane
sumptuosior futura fuit, si secundum stratam provincialem trames duceretur?
Haec utcumque sunt, autocurrus depressiora petit, tecta vici frequentioris
apparent, pervenimus Foerste, tramen viam paganicam secat. Iam a sinistra
praetercurrimus aedificium vehiculare. In divortio supremo flexio fit
sinistrorsus acris, inducimur in Eisdorfer Straße vecti secundum villas
electriraedae specie, donec vallem Soesa fluvio divisam consequimur.

Sublata memoria stationum Eisdorf Badenhausen Lasfelde
domuncula quaedam viridis appropinquat: Posthof, statio libera duobus ibi
tectum praebet exspectantibus tramen,
quorum alter in introitu stat. At stabat ibi nemo. Paulo post ad sinistram Felinus
Lapis gypsatus (Katzenstein) in longius productus oculos in se convertit. Autocurrus
abhinc, dum arva peragramus, non prius constitit, quam chiliometris intermissis
32,7 Osterodam perventum est.
OSTERODE/Harz

Plus viginti milibus incolarum frequentata. Exstant
monumenta principum a GRUBENHAGEN, Ostenditur domus regia, residentia. Sunt
hospitia periegetica.
2. Habeat suum quisque parcetum
In vita humana fieri consuevit, ut, si qui beneficio naturae suo ducuntur
delicio, quod initio verum et studio dignum comprobaverint, eo permoti suo
tempore recurrant eodem spectatum curiosi, num quid in eo novi pro rerum incrementis
adiectum recordationi reperiant. His initiis oblivionem non exstitisse gaudeas,
dummodo valorem in parte versari pectoris intellegas.
Ita non multo denique post,utilitate susceptionis illius vehiculariae
sublata, rei vetustae bonum non interiit. Veluti fato proposito primitus nullo
recusante destructus est apparatus ferriviarius omnis, venundatis autocurribus
Ferriviae MÖCKMÜHL‑DÖRZBACH Virtembergensi. Qui quidem commissi demum
erant hominibus, qui cum valorem in re vehicularia vetere viderunt tum
obsoletae technicae famam secuti non sunt: Facit ingenium bonum non res. Primum
omnium, quod coniectura non eram consecutus, triginta plus annis interiectis
ita forte tulit casus, ut ab statione Kreiensen‑Ost appareret in illo
limite vetusto tum quoque ferriviam esse conspicuam superstitem. Neque mirum
fuit; nam de tribus illis regulis erat interior dempta privata sie, ut hodie
diametri normalis orbita restet. Ibi porro circulationem fieri mercium oppidulo
Kalefeld deferendarum dilucebat.
Ac quidem chartae fortunantis (lusoriae) consimilem fuisse rationem olim
triregularem arbitreris iis, qui caritate vetera complectuntur, praesentique
parte brevitatem existentialem Ferriviae Conventualis esse superatam. Accessit
magnopere, quod insuper ibidem vectatio personalis est restitui coepta, quae
res in nostalgiae ritum et aetatem incidit. Ac quidem ferrivia secundaria solis
mercibus vehendis exilis habetur, addita museali vectione resplendescit: ubi
hesternis praesentia vivunt, merx vetus in fulgore redditur novo, etsi candor
vulgaris certe raedis abest. Etenim accommodata ferrivia modernis usibus ad
statum technicum erat. Ita numerati regularum pulsus desunt. Ac tamen non
silent vehiculorum ferramenta; sunt enim velocitas et motus compares usque;
habitas in superioris aetatis memoria, in historiae quadam iam vetustate
praesenti. Tramitem autem dixeris curribus nove coli
"latohumeralibus" pro diametri minoris raeda "graciliore". Ceterum hi vix currus fuerunt angustiores.
Etenim sodalitas "Dampfzug‑Betriebsgemeinschaft Hildesheim"
(Vaporarii Tractus Communitas Hildesiensis), quam vetustos et obsoletos tam ad
historiam tractus curruum sub cute persensos limite vectat nomine pulchro
"Leineland/Kurier", (Terrae Linensis Cursorem) inter Kreiensen et
Kalefeld, ut hodie fieri solet, Solis diebus singulis aestivi temporis
plerumque solis.
Verum Hildesienses amicos ferriviae veteris, proh providos minus visentium
quos conciliarent accessorios illo tempore fuisse censeas. Nam et eos oportet
conquirere novos itinerantes, quatenus non sunt in autoraedam conmpositi,
quibus est ad vestigium temporis tramine veniendum Foederali. Fuit socordibus‑idealistis
habenda ratio commeatus eius praesertim, qui spectat Hannoveram ad quingentorum
milium incolarum urbem, qui vecturam musealem celebrare possunt. Magnae quasi
fortunae sunt in ea populi frequentia, ut male constitutis traminum profectionibus
fama rei non augeatur. Itaque necessario coincidentia discessus adventusque me
Kreiensen mutantem iter, quod ipsum instabat, etsi cursim properantem per traiectum
illum peditum sublimem in vestigio temporis ab aditu seclusit: Erratum elementarium
hoc quidem. Spero iam interim subisse tempus fallens. Sed tum ipsum diselana
machina vectoria fumarii vaporantis edere strepitum coepit. Ab naso, sicut
aiunt, abeuntem cum amaro risu mihi tractum curruum desuper prospicere licebat.
Ut afuit, descendi et, quo mature non potui, id quod stupebam, in campum
perveni ruderibus aggeratum quendam latum atque longum lapidibus secundum
orbitam normalem dextrorsus marginatum, sinistrorsum sepositis autoraedis,
quarum familiae studio musealis vecturae venerant utendae. Ferriviis artioris
diametri destructis aedificioque stationali demolito stabat ibidem res nova. Quae quidem recens et ampla negotii gestionem tacitam
loquebatur: quis haec omnia duxit et posuit? An Henriculi Masculi, quos gratis laborare pupi
didicimus? Cuius enim sumptu susceptum istius apparatus conficiendi mandatum
erat? Nimirum sodalibus ferriviae veteris amantibus, quamvis rem bene tueantur,
haec angusta tamen est. Exiguas adipiscuntur opes ab iis accessorias, qui
praeteritum vitae sensum, classem ligneam, apertos vehiculorum transitus,tranquillitatem
s.aeculi superioris probant, quae plurimis vixdum nota sunt. Verum praeter
beneficia, quae solent ipsi de suo conferre, externi subsidii fere nihil adest.
Quamquam,credo, aes alienum non contrahunt, idealistae pretio premuntur trangituali,
quo penso tramen museale quattuor vehiculorum Hildesia Kreiensen in Ferrivia
Foederali transmittere licet, quae vectio quinquaginta chiliometra superat. Exstitit
iis ea aetate trecentarum quinquaginta marcarum in transitum eroganda summa,
pretio sicut opinor privilegiario. Eae vix impensae tesseras divendendo
sustinentur.
Amici ferriviae veteris ex oblato certe pulchra et, cum his temporibus
inefficacis mercaturae sit, tamen e specimine virtutis magna complent; alunt
enim iidem et alia loca vectione museali. Quodsi quidem, quantum ipsa
sustinendis musealibus ferriviis opera subsiciva parsimoniaque fructus affert,
tantum in efficaci negotio praestandi debiti ratio posset, et aequilibrium
aerario prodesse publico conicias et ab similitudine navitatis communi commodo
cumulus adici.
Ceterum eius generis vectiones non in utilitatem publici commeatus cadunt
sed animi causa praebentur. Quisquis quoquoversus iter intendit, aut negotii
causa quod urget id facit aut duas simul res coniungit, usum et delicias. Simili
ratione qui delicii solius causa proficisci videntur, satis incertum est an
omnes ut apparuit vere delectentur.
Dum de his maxime rebus cogitationem sumo, ecce, postquam necessario mea
res in vecturam insequentem excedebat, illucescit fortuna: devehitur in
crepidinem extremam autoraeda seque ceteris adgregat. Eo me statim confero. Apud
autoraedarium de neglegentia consulentium itineranti novo queror. Denique
homo comis et humanus: "Kommen Sie, wir fahren zusammen nach
Kalefeld." Perbene vero. Ita
principium eius itineris speciem duplicem praebuit: quod in transgressu parum
processerat, benignitate viatoris alterius coloris in felicitatem rei mihi
denique vertit. In rebus adversis
etiam sapiens destituitur, de secundis vel ignavo gaudere licet .
Kalefeld
Brevis autoraedaria vectio fuit, donec ecclesia, quam memoria tenebam,
illa biturrita, sub aspectum cadit. Simul et oppiduli campestris loca stationaria KALEFELD apparent. Stabat museale tramen intermisso spatio longiore seorsus
ab aedificio ferriviario positum ad crepidinem solitariam, quae non fuerat
antea. In eo vectores confabulando tempus consumebant perpaucis palantibus.
Non quidem talis itinerantium circulus dilabi solet. Neque loci hospitalitas,
ut in hac causa plerumque fit, ita constituta est, ut inducta vectione museali
magnus repente hominum numerus mensis exstructis excipi possit.
Disiunctio vero rerum illa contra speciem fidemque
musealem vehementer mihi displicuit, siquidem
verum est ferriviarias crepidines adiacere stationariis aedibus continentes. Itaque moderatorem adii clavo
cinctum per umerum laevum et alterum latus hominem, vecturarium usitati
vestitus violacei, si tramen ad lineam stationalis aedificii per gratiam
protruderent; cupere me photographema rerum quae separari non debeant facere;
antitypum imaginis ad eos me posthac esse missurum. Profectus in
posteriora denique photomachinam adapto visui. Moveri iam tramen apparet; vectrice
postrema trudente dextrorsus ille stat in adversi currus gradu vec turae praefectus rubrum vexillum tenens manu. Obrepit
sensim raedarum agmen. Simul atque vectio lineam imaginis conceptae subsecuta
est, retinaculo misso gratias ago; ille vexillum sursum levat.

Solutum facileque genus hominum est. Nam et itio palanti per publicum libera est nec usquam latitat biocolyta, qui
stantem in orbita vectorem deprehendat, cui cupide multam perscribat. Est
simplicitas in orbe rerum salvo necopinis. Pauperata vero post destructionem
superioris apparatus ferri viarii statio Kalefeld in vastitate tramitum
veterum gramineam herbarum luxuriem traxit. Confecto negotio per impedita protinus
ad crepidinem me rettuli. Conversabantur ibidem mares comitantibus uxore
pupisque vivaciter aetatulam gerentibus; ad fenestras matronae sedebant
temperantes prolem. Ad venerant et greges autopetorritis advecti. Mares a
sermocinando iucunditatem capere maiorem etam tum videbantur quam a vectura
museali. Pariter faciunt in ipsa vectione multiloquium aliunde quaerentes;
nihil extra vident; ut per ludum rusticari feriis, ita foris quoque
sermocinatum convenire magis placet. Sed fuit aspectus momenti. Nostalgiae
vocabulunt non ita verum putes. Propius fidem est aetatem bonorum ferrivialium,
quibus indormitum est, revixisse. Fit hodie recognitio rudimentariae
technicae. Non omne vetus instrumentum vehiculare sub ferruminatrum cecidit:
iacentia singulari studio refloruerunt. Quae considerate feliciterque
providende reposita sunt, ministeria cultu manUque subeunt. Iis tantum
nostalgia placet, qui non adeo vetustate rerum tanguntur; ne latinista quidem
pervetusti temporis desiderio diffluit ‑ vel aetatis aureae, quae numquam
fuit.
Ingressus iam tramen, quod in reditionem se modo dederat, soluta tessera
simplici, cum Sebexen iam obtineremus, adiunctam curribus transmeatoriis raedam
introeo cursualis usus vetusti, quam in "mensae dapiferae" formam
lepide permutaverant; late disposita sunt oblata. Iuvat sitim explere secundum
regionis "amaritudinem" Embeccana Cervesia lagoenaria vel aqua
minerali velut Apollinari; libet appositis crustulis frui vel Milka socolata
vesci multisque delectis ballariis aliis et Haribone pasci videlicet; nec non
adiacet salivaria cummis sortimentumque fumigatori (a.1899, Bar. o1, 286).
Convenerant eodem
praepositi tamquam in contionem sodalitatis Dampfzug‑Betriebsgemeinschaft
Hildesheim. Nescio quid verbis
exsequebantur; erat placidus omnibus sermonis habitus. Itinerantium videlicet nemini quicquam secreti
commiserunt. Obmutuit repente
coetus. Habeo tum, quod ex eis quaeram: "Wer hat in
Kreiensen den Bahnsteig angelegt?" (Quis in Kreiensen crepidinem posuit?) Responsum primo nullum. Insuetis itinerantem audire
secreta percontantem vox excidit. Tum denique iuvenis quidam, cui fiduciam
auctoritas addidisse videbatur, quasi vectori suo non diffidat: 'Tas dürfen wir
nicht sagen" (Id dicere vetiti sumus). Sincere vero.
Iamne quaestio fuit ultra id, quod res ferre posset? Oratio non nova mihi
fuit, audita similiter in sodalitate mea Kleinbahn‑Verein
(Hammaburgensis) Wohldorf. Interim nemo dubitet, quin Ferrivia Theodiscorum
Foederalis (DB) apparatus illos ferriviarios confecerit, suopte sumptu "pussilum
piscem" transegerit, societas tum eadem obaerata miliardis marcarum
bilocalibus permultis quidem. Igitur, si ita dicere licet, cum mendicone
studente pes varus conspirationem fecit adversus examinatorem rationum? Nam
"Deutscher Kleinbahn‑Verein" prima princepsque (prope Bremam)
nomen in "Deutscher Eisenbahn‑Verein" mutavit. Haec sodalitas
in pertractationem machinae vectricis vaporariae (nomine HOYA) totalem, quod
in quadriennium valet, pecuniae summam pro privatorum condicionibus astronomicam
pendere debuit, nisi nomen privati iuris abolevisset. Et enim sodalitas ferriviae secundariae minus creditur
iuris esse publici. Sunt ad finem
operibus confectis in codicem expensorum et acceptorum res dispungendae (SEN.
benef.4.32.4). Cavendum igitur
fuit, ne denique recognitor, qui necessario propediem esset inspectum venturus,
in vituperandi materiem incurreret. Itaque titulus est mutatus, causam ignorantibus veram sodalibus praeside,
qui transegerat, gnaro solo. Huic artificium erat id quidem persuadenti suis
argumento minus locupleti. Atqui
fuit condicio sine qua non. Ita si silentio fecissent, vectricem pro malo
ovoque redintegratam habituros. Nam locomotiva sic in partes innumerabiles
usque cochleolam dissolvitur, ut stantis eius imago totalis tollatur. Tum
singula quaeque probanda sunt, vitiosa segregantur integrisque mutantur, quae
quidem res pecunia sit pergrandi.
Idcirco verisimillimum est eundem fuisse fratrem magnum, qui cum crepidinem
et ferriviam in Kreiensen‑Ost tum crepidinem in Kalefeld amicis suis
exstrueret. lmo qui suam ipsius auxit fama rem, insuper benefecit idealistae. Iste
sane natura forum nummarium non capessivit, ubi collybi captatores (Börsenjobber)
zera statarii volvunt, et, cum vociferando multum possederint, nullo fruuntur
ipsi capto. At ille vetustis quassisque vectatur carrucis in parceto grossos
volvens suo, cui divitiae silenti veniunt sedentique fructus ipsi feruntur
ignorati.
3. Tristi monumento dematur tristitia
Triste sane monumentum: cessavit motio cursusque, mutus iacet ferramenti
cantus, exstincta est quae quondam floruit vita, quem plane locum superior
amoenitas fugerit. Idem saeculo pristino despectum ab excurrente raeda praebuit
"in stratam per cavam rupem pavimentatam". Exhibetur dehinc exorsus
invicem et exitus; restat hiatus in caliginoso statu reiictus inanitus
contemptus ultro clatris praesaeptus. Quod portale fuit, evanuit ad caducum foramen. Lapides dum titulo carent, ne conditorium quidem
subiciunt praeter vastitatem intus ac tenebras. An iste sopor
aeternus? Avellere cuncta
non licuit; exstat propugnaculum ultimum.
Tunnelportal des Westerhöfer Tunnels
auf Osteroder Seite, 1983

Quaerat forsitan quispiam, quid sit qua re modo
delectemur rebus antiquis modo reliquiis earundem obrutis labe doleamus. Quod
florente re magni fecimus, decerpto flore non ex animo delabitur simul,
propterea quod pro cuiusque quondam ingenio bonum ex animo natum sit; ubi vero
cecidisse cognoveris, ut inde protinus haurias, animus nititur adeo, ut
postmodum aetatis errorem in auctoribus excidii versatum esse sentias. Nam qui
suo saeculo minime dubitaverant rem usumque sublatis fructibus pro potestate
possessorum tollere, iidem bonum se commune tollere, cuius auctoritas in annos
esset incrementa maiora captura, divinatione nulla consecuti sunt.
Verum iste boni fundus in septentrionali porro caligine iaceret, nisi
superstes ex ruina vehiculum in civitate mediterranei caloris Virtembergensi
restaret. Vetustatem quippe simul atque venustatem neque cum exitio pariter
abstulit quisquam neque loca silentio texit idonea renovationi posteritas et
nova regioni suberit species et aderit aliquando peregrinator et aberit denique
tristitia.
Ac venit dies, cum Kreiensen in aedificio stationis ad rectagonum repraesentativum
facto, quod opus magnificum incolae praeter cetera ferunt (DB), prandium
meridianum sumpsi. Subinde loca visi, de quibus autoraedae longae, vehicula
"omnibus" patentia (non solum praenobilibus), quoque versus proficiscuntur.
Ibidem in loculamento compluries edita susceptorum tempora moraeque
demonstrabantur. Istic et "Kreisbahn Osterode‑Kreiensen"
horarium suum exhibebat. Movit autem admirationem meam nomen stationis
"Förste‑Bf", aliqui subsistendi locus. Papáe! Quis hoc exspectavit? Quid enim illic ferriviae
veteri reliqui factum esse videbatur? Bene sperare coepi de reliquiis aliis
inexspectatis.
Sumpsi meridiani temporis autoraedam longam. Vecturarium rogavi mihi
designaret locum eum itineris. Ac quidem sponte meditata quaedam regionis
percursatio subfutura erat. Falso suspicabar tum temporis viam provincialem,
qua videbatur usurus, quadamtenus secundum limitem ferriviarium duci veterem
perventuramque sub illa latera saxea duo, quae viaeductu coniunctae videbantur.
Harum rerum nihil ab autoraeda longa prospexi ‑ demolito videlicet
interea ferriviae viaeductu. Non indormivi quasi socors vectus. Namque sicuti
nunc excepi, strata fuit exterior alia. Nec in reti viario geographicae tabulae
saxeum latus est alterum ullum.
Autoraeda longa denique, pariter ac in itinere ferriviario facto fuerat,
depressiora petit. Tecta vici
frequentioris apparent; advenimus Foerste. Ubi substitit, vecturarius tacet. Pergit porro, modo sinistrorsus modo dextrorsus.Atque
simul ecquidem oculos circumfero, si quid possim aedificii stationalis invenire
simile. Cerno nihil eius rei. Iam iterum in eodem vico
subsistitur. Raedarius: "Ja, hier ist Förste‑Bf."
"Bf."? Ubinam circumcirca? Egredior. Ut primum vehiculum abitu
locum vacuefecit, regio latius patescit. Potest ne tum quidem quicquam statim
cerni certius. Iam nonnihil in oculos incidit utique conveniens. In eam partem
me confero. Erat profecto paula productius aedificium candidis parietibus
tectoque stramineo fulgens. Aliquando mihi persuasi repperise quod quaererem.
Iam ad fastigium stabam, sub quo portalia duo celabant interiora. Sed lignum vetustatem spirabat, quod pridem rimas
egerat. Adii portale sinistrum, ut
per rimam oculum conicerem. Ita patefacta necessario sunt splendidae domus
arcana: vetustas numquam a se desciscit; qui requisiverit, reperiet. Oecus
vehiculorum in recessu duas machinas tractorias ostendebat. Propiora vacua
erant. Apparuit, ubi tutos quondam autocurrus officiales ferriviarii
condideränt, huc vicanos in operativa coniunctione saeculo suo rusticas
immittere machinas tecto custodiendas et studio sustentandas. Vacuitas reliqua
demonstravit esse,vehicula cetera praesertim aestivo tempore foris per agros.
Ea cognitione contentus eram. Nam et opera possessoris evidens in
aedificio curando fuit et grata. Deinde ad fastigium suspexi veteris/novae
stationis dignandae causa. Tum me converti; cecidit in aspectum illa platea
paganica "Eisdorfer Straße", ubi quondam autocurrus personalis vectus
erat. Sed eo iam pedibus itinere piguit uti, ne locorum ignarus deviis errarem;
suadente taxiraedaria quadam sum usus limite proclivo recta, praesertim cum id
temporis autoraeda longa non fuerit. Speculatoria turris in excelso Sedanensis ad oculos accidit. Interiectis
paucis chiliometris Osterodae tecta conspiciuntur eminentia valle Soesensi. AB
"Osterode/Harz" statione Foederali profectus sum Hannoveram.
Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum videtur inquirere, quid
in hac causa ferriviae veteris fieri posse videatur in bono recolendo. Quae
quidem quaestio restat. Infeliciter, sicut fortuna nationalis posuit,
gracilitatis esse Supramoenanae dicitur bonum materiale. scilicet utilitate
rei sublata demoliri, Inframoenanae tollere porro quamvis alienum. Nam in
privata societate "Möckmühl‑Dörzbach" artioris diametri
vehiculum custoditur atque conservatur Osterodense quoddam superstes, bene
curatum et sustentatum. Quid enim valemus universi nisi meridianis florentibus
Theodiscis, qui praecipuum sensum cultus cum humani tum materialis habent?
Tamquamsi patrii soli sodalitas illo regionis non fuerit. Recognoscant
indigenae modo divitias ipsorum domesticas, opera revolutionis industrialis
primae praeclara. Non illae semper studio palaque sunt effodiendae. Nummophilus
usu didicit posse fieri, ut moneta sua sublato valore materiali silentio
saeculorum usque pretio quodam ideali crescat in maius. Providerunt museorum
directores rerum periti pariter et amatorum vetustatis mens multo antea
condicionem cultualem. Imo quod paucis auctoribus progressionis nomine destruendum
atque auferendum visum erat, dum vita transit, interim sudando restituitur. Sed
pauperior restat qui restituere non habet.
Verum enim vero, quibus destructa restituere licet, his intermisso
saeculo, quod auspicia Wohldorpiana docent, multo faciliores ad responsalitatem
politicam aditus hodie patent. Itaque recuperetur in Silva Westerhoefensi
memoriae species et initium consuetudinis vetustae. Sed primitus opus est
consilio, deinde pecunia. Potest ab statione ferriviaria Westerhoefensi trames
invius purgari protinus usque ad priorem viaeductum exstirpandis herbis. Ad
eum superandum gradus iniciendi sunt cum adminiculis, ut ambulatio pervia fiat
ad cuniculi portale, qui restaurandus illuminandus perornandus est. Ibi
ferriviae conventualis effigies loco satis amplo confici perpolirique potest.

Supervixit autocurrus diselanus, qui videtur a societate "Möckmühl‑Dörzbach"
recuperandus. Qui pleni sint humani cultus, utinam ne dubitent sedulos industriosque
collegas novi cultus ferriviarii Germaniae septentrionalis adiuvare atque
sustentare.
His omnibus assequendis rebus, praesertim cuffi sit agendum publice,
oportet condi sodalitatem, cui si forte societatis veteris nomine fieri licet, nomen
videtur esse indendum "Kreisbahn Osterode‑Kreiensen", ut,
quantum fieri possit maximum, rerum veterum restituatur (Iuridice fieri
potest). Autocurrui fiat
locus ad vecturam idoneus.
Si qui sint, qui sic agere velint, me consequantur
inscriptione cursuali hac: Joachim v. Helmrich, Bahnhofstraße 13, 23669
Timmendorfer Strand, Tel. 04503/5378.
De summa pecuniae, quae debet in antecessum auctore me
collocari, privatim de condicionibus colloquium fiat.
Mai 2006