QUOD alii sollerter cogitaverunt, id Latinitas ne vereatur Europaea lingua
Latina legendum
ceteris praebere.
(Uwe Witt)
a carbonum catino ad aedificationum complexum
In fodina "Zollverein", maximo
totius mundi quondam apparatu gignendis carbonibus, propediem fieri poterit, ut oeconomia quaedam designationis
instituatur. Praeterea diversis institutionibus eodem simul collatis etiam
rationes compensari dicuntur.
Illae candentes lineae litteraeque turris
fodinalis, quae stat in septentrionalibus aversis urbis Essendiae, historiam
industrialis rei montanae testantur. ,,Zollverein" erat nomen amplum et
illustre, donec anno 1986 fodina composita est. Quo quidem usi nomine
redemptores eius novi ,,Portorii Germanici Societatem" auctoribus
Borussis conditam (,,Deutscher Zollverein 1834") observare voluerunt. Haec tantam ad rem industrialem amplificandam vim habuit, ut in saecula plura carbones e locis
Rurensibus haurirentur.
Interim aetas carbonis in us locis exiit. Urbs Essendia sescentorum milium incolarum intra decem annos plus triginta
milia desideravit (1990 - 2000). Tam
numerus eorum, qui vacant ab opere,
centesimarum portionem fert 11,5. Ne tamen suis utique temporibus
homines deessent, in ,,Zollverein"
imaginem ac nomen situm esse fortunae melioris arbitrabantur. Interim
apparatores bene sperantes modum etiam sibi statuunt mundanum: coniungantur,
sicut optant, ars atque designatio modis primoribus adhibitis cum mercatura
quaestu scientiis otioque. Sunt adhuc in iis locis academia designationum,
eiusdem generis areae regionales duae, deversoria novumque Museum Rurense
praedisposita.
Dicuntur rationes rei totius esse in aequilibrio.
Declaravit negotiorum gestor ,,Societatis rerum evolvendarum
"Zollverein" (FGZ) , Wolfgangus Roters, regiones rei montanae veteres
in aream evolutum in culturalis oeconomiae fundatam adeo, ut privatis
praesertim cooperatoribus partionariis quantum minime sit opus publica
subventione. Sic eo deducta res est, ut,
auctoribus Europaea Unione civitate Foederali urbe, subsidiariae miliones
Euronorum 110 in antecessum persolverentur.
Pariter et ad artes magna moventur; sublevandis
institutorum descriptionibus singulis ipse conciliatus est director ,,Musei of
Modern Art" NeoEboracensis Glenn D.Lowry. Paulo supra ,,Societas rerum
evolvendarum ,,Zollverein" (EGZ)
et affinis quidam oeconomiae ,,Circulus Navitatis Rurensis" (,,Initiativ-kreis") Essendiae cum
Lowry compacti sunt. Inflammatus is magnitudine copiaque totius monumentalis
complexus in conventu diurnariis edocendis verba fecit: Obstupefactum se pri~
mitus pulchritudine momentoque Musei ,,Zollverein" fuisse; A singulis
descriptionibus repercussum imaginemque vetustatis in rebus modernis percipi;
Museo suo ,,of Modern Art" adiutor seseque suasore fiat, ut dispositiones
evolvendae protinus in aream designationis internationalem inducerentur.
0stendit Roters et hoc: actoribus videri salutare
quam maxime totius in Germania designationis bona continuare. His in eam
rationem Collatis iam nullum fore locum,
cuius magis universale propositum esset ad investigationes et
mercaturatum, ad productiones et
praesentationem, ad selectionem et communicationem: in eo singularem verti
repraesentationem Musei ,,Zollverein"; in hoc signo nos internationaliter
concurrere volumus."
In fodina ,,Zollverein" intra 1932 et 1986 ad
viginti milia tonnarum carbonis cotidie procreata sunt. Postquam centum hectarearum apparatus cum
coctarius (Koks) tum fodinalis
cessavit, de demolitione cogitationes inferebantur. Verum homines Essendienses
demi sibi fodinam ,,totius orbis pulcherrimam" minime siverunt. Protestationibus ,,Navi Civis" est
constitutum tantum: ,,Zollverein",
inclusis aedificiis oeconomicis atque cisterninis, in primis aedificandi monumentis
industrialis historiae numeranda est.
Neque solum communalis ea nostalgia fuit; ante triennium
,,Zollverein" in Indicem ,,Instituti Unitarum Nationum mundani cultus
heredem" UNESCO inlata est.
Principio nonagesimorum iam annorum architectus Briticus Senior Norman
Foster aedificia parte quadam sananda reformandosque cisternii complexus in
centrum Designationis Rhenaniae-Vestfaliae suscepit. His autem annis
monstrationes concentus congressusque,
saltationum cultus ac theatrum, denique trames ille musealis ,,Der Weg
zur Kohle" (via carbonis) ad quingenta milia spectatorum allexerunt.
Mense Februario (2002) architectus et urbium descriptor Rem Koolhaas
universali descriptione proposuit, qua ratione ,,Zollverein" in
designationis cultusque civilis centrum converti disponique posset. In rebus perficiendis ante paucas hebdomades in officina carbonis lavatoria
sunt opera prima confici coepta. In eo complexu anno 2005 Forum Mundanum
designationis et architecturae constitui placet. Pariter ibi novum Museum
Rurense sedem habebit.
Aedificiorum descriptio, quantum ad ,,scholam
designatoriam Zollverein" attinet, confecta est. Cubicum interim aedificium 426 fenestrarum diversae magnitudinis
ab architectorum grapheo Japonico SASAA praedispositum est. Auctore Glenn Lowry
Circulus Navitatis Rurensis cultus civilis hereditati petendae (UNESCO)
competitorum aemulationem internationalem proscripsit. Ex 70 studentium, gregibus universitatum
primariarum 11 electi sunt, qui conceptiones in longinquiorem oeconomiam eius
loci Rurensis proponent. Johannes Peter Keitel, qui Circulo Navitatis Rurensis
praesidet, in conventu diunariorum visionem suam magnam explicuit: fore tribus
intermissis annis, ut de ,,Zollverein"
similiter homines loquerentur, quam superiore saeculo de complexibus
aedificationum locuti sint.
April
2005