McPaper
Quomodo quidam ingenium suum venditent


Gesprächsduo: Esprit/Dienstmann
Die.: Salve, Mr.Paper, tune down to town?
Espr: Salvus sis,
magister. Num quid vis? Miror ecquidem, ita si qui loquuntur, eos reprehendere
solebas.
Die.: Nimium es hodie diligens in re levi.
Espr: Levi? ‑
Aliquid autem te video moliri, collega. Sed velim aut me Latine compelles aut
Germanice.
Die.: Bon jour,
sire.
Espr: Subrides
furtive: quem tute nunc typorum typum introducturus es?
Die.: Uti soles, rem
acu tetigisti. "Ne te morer audi"(Hor/ serm). Nuper figura Galeona cognomine PAPER ad chartariam iuxta
tabernam semet ingessit; cum procacitate ianitoris tubulis istis litterarum
gilvifluis introitu supersedet amplo. Fronte
proterva delicias tantummodo suas institor nobis obdit. Atqui nihil noster
praeter coniecturam quaestus intellegit ex alieno custode capiendam. Quispiam illic
mediaevalem quendam mercatorem profixit, nos parasitum permissione mansionis
expertem opinamur, quem in nostros mores ingenii barberi testem subornavit. Utrum
igitur oportet intus a migrante merx observetur an palam indigenae iactantia
legatur?
Espr.: Induas, collega, loquelae tuae
comitatem.Quid enim est ingenium barbarum? Alienae gentis fama, moris agrestis
condicio, denique saevitiae species. Ceterum is, a quo defendere videris, est
quidam Mc.Paper. Hospitis tu generosi, qui salutatum Theodiscos venit, ne quid
dignitati detraxeris.
Die.: Festive!
Visne sollicitudinem meam eludere? Non scili cet
horrui "saevitiae speciem11, ab.alienationis me vitium offendit. Non
quidem vestrae generositatis, quam tu
vis, ingenium hospes iste spirat. Neque primitus ab ista muta confessione
translaticii moris decessio serpit, quam furtim vagam non percipit, nisi qui
sit aeta te provectus. Imo nova iam est
deerrantis ab sensu nativo coorta quasi caecitas.Sic enim ‑ mitto "SAND
WORLD" susceptorem, mitto "ICE WORLD" ingenii sectatorem, mitto "EASTGATE"/B ' Berolinense superinstitorium
‑ propola multus "DINNER FOR..." epuli ministerium usque domos offert insolenter ut mira quaedam. Adversus
ordinem mensalem hoc quidem: qui tu Theodiscus a catillo petis Britico? An Hibernicae te costae vervecis invitaverunt? Fortasse Theodisci
reperiuntur, quos dissecare cultello batatam non dedecere videatur. Quinam caupo
Ledesien sis (Leeds) emptoribus offert
"Mittagessen nach Hause"?
Espr.:
Ita est. Si vertex vestigio mutatur, ineptiae clerius exstant. Frigus istud
sentiendi, quo consuetudo communis non tollitur, si secutus non erit occursus,
altius inrepet.
Die.: Audias
porro. Apud fratrem ille magnum litterulas affixerat ianuae vitreae
commendaticias. Ea siccitate verborum leporem in alloquio
cotidianum nostrum pro sua parte violavit.
Espr.: Inservit idolio, qui tempori serviendum
esse defendit. Non iste minister sinceritati dedit, quae sinceritatis fuere
semper. Quid ingenii sui sit, non dissimulat.
Die.: Interea
folium sublatum est. Quid postea? Si qui tale genus
oblationis minus videntur probare, suos certe mores retinuerunt, utcumque rem
contemplaris. Habes oblatorem oppidanum Londinienses ducentem auras.
Espr.: Quivis hodie grex, quodvis hodie
munus,quaevis denique capra suopte fruitur anglicismo. Degustavistine?
Die.: Aut auget
alloquio saporem commendator aut desinit.
Espr.: Nihilominus; nonne scriptum tenes,
magister,quin praebitoris voluntatem consideres?
Die.: Cedat opinio veritati: Parturit ingenium,
incedunt spiritus. Inde fax aetatis
conflagrat. Instigatoribus paucis invalescit angloclivitas, infusa civitati iam
annos triginta quinque. Conflanturque graviora: obloquuntur stratae Theodiscae Britico vocabulo, obloquuntur
emptores mercibus advecticiis
("EASTGATE") Oboedit
phaenotypus Anglicae dicioni subiectus et obtemperat. Iam vero ‑ VEREIN
DEUTSCHE SPRACHE" (VDS), cui sodalium cooptationes
affluunt omnium maximae, dimicat grex cultualis in loci gravitate, luctantur
singuli pravis cum temporum vestigiis. Quid #0 in gradibus elephantum a culice secernere? Mente prototypus
concordat hybridica, superlato consentit ingenio Britica trahentes genio secundante
nullo.
Espr.: Intellego; documentis paucis tangitur ulcus universum.
Die.: Fecit congruenter et alius propola; non diu
viguit: Felix initio "CUP OF COFFEE 1E" in Theodisco praebitum
pocillo iactanter obtulerat, quod scriptulum externo profixit loculamento suo. Sessitabat summo negotii tempore. Infelix peracta vix aestate variatur. Cogitas vix credas:
Kaffee 1E. Videtur exhaustum pocillum nullum, nedum potus ullus esse
calefactus.
Espr.: Sero venit intellegentia sed venit. Si
cui vis mendi non occurrerit, facilius intellegas, quam si quos navitas
negotii decepit. Neque loquelae gustatus esurientes
allexit neque sitientibus expertes animi locutiones quicquam persuadere
valuerunt.
Die.: Quis autem est, qui grandibus illis quos
dixi susceptoribus ut sand world, ut eastgate ob alloquii frigidum pariter
subtractum esse de populo persuadeat? Quot homines
Anglicum detinuit? Caret facie copia: milia sive capitum quadringenta sive
trecenta visentium fuerunt, utcumque milia sunt milia. Invenitur male fassus
Shakespearium, qui bona sua proclivitate capiatur.
Espr.: Nimirum: cor indici, cerebrum
inspicienti, calculos impensis.
Die.: Est aliquid ingenii moderni: satis pinguis
facta lepusculo sic quoque brassica videtur. Voluptati sunt Anglica
commendatori, spectantibus oblati proprietas et ars in re placent; mirere
diversitatem ingeniorum.
Espr.: Hiantem vides apparatorem: Da mihi Briticum, cetera tolle. Huic
vini rufi facit ablectationem gustatus illi color. Interfuistine?
Die.: Allocutione
fruor ecquidem ‑ aut minus utor. Scilicet chartariae rei tabernarius ille
spectari satellitem conductum suum ab grege quodam opulente cupiebat. Hi
quaesitius admiscent ornamenta sermoni sua, quin populus istis se ritibus
devinctum esse patiatur. Iidem notiones Theodiscas findunt, ut locum Anglico faciant:
"fit" leistungsstark
"talk" Unterhaltung
"job" Arbeitsplatz
"top" Spitzensatz
"set" Markensatz
"flop" Luftnummer
"out" unmodern.
Sunt haec maximopere "in"
Espr.: Sermo Theodiscus ad primitiva recidit; nam
initio non verbum at syllaba fuit. Haec non est anglomania putanda, parat immo robigo cultuale bonum exedere nobilitatis
avitae.
Die.: Deservit
verbi largitoribus institor levis in sua taberna subiectior, idem spectator
gravis in odeo frequenti bracchiolis nititur utrobique superbior.
Espr.: Atqui non
numerantur incogniti. Quosnam versari vis, ut ais, in opulento grege?
Die.: Gravat
sermonem liquoris propulsorii commendator: quoddam "POWER" excussit. Quo
vicissim alios vocabulo trahi vides, quod suis cupide replendis nugis surripiunt:
POWERFrau typus iactitat, amazones (VERG. Aen. 11.660) educit suas. Oh beata
cupiditas, oh misera femina. Et ad Lubecianum suffragiorum certamen: aliqui
burgimagister in spe quasi pugil ictu conficiens ultimo knockout
"POWER" habiturus esse proscribebatur. Dirumpitur suturis omnibus aliqui,
noster paene risu.
His oblator suppar ille:
"HIGHLIGHT" ronceptaculum benzinarium, nos in pretiosa re
"Sonderangebot" allicit.
Espr.: Exstitisse
volumini Dudensi matricem a praedicativo munere videmus.
Die.: Hic
ortus et ille "PAPER", sit venia McPaper. At huic diffisus indignatur
grex ille potens: obsequi nebulonem consuetudini Theodiscae; mirificum
missionarium deposuisse naturam, non ab sese stare variatum. Nequesalutat veluti petasum intrantium quisquam. Ab
homine nequam exspectatio patescit nulla.
Espr.: Ferat iste prae se licet umbram alienationis,
Bavarios certe vestitus hic terrarum non rescindet.
Die.: Quale
tandem hominis ingenium in illa taberna fecit, ut nationem suam aperte
dissimularet?
Espr.: Eius, qui memoriam et honorem abiecit generis et
ortus. Non parentes peregrina docuerunt. Quaeras ex
domino; non habebit, quid respondeat typus fugax in identitatem una mutantium
solum.
Die.: At vide benigna Paperi: sequitur blandimenta dantis intus
officium. Certe sibi non deest. Decere visum est intrantes prosequi Theodiscos
Anglicis ominibus a tergo suggerentem auri: Oh welch ein Highlight und dieses
Outfit. Sic enim deinceps ac tamquam ostiatim.
Espr.:
Ista duo verba ne hospitalia quidem operaria sunt.
Die.: ....
scilicet nostri sermonis. Atqui Karstadt susceptor exposuit Betty Barclay imagine commendatricem habitus novi. Atque
profecto se praeclare commendat institor KÖNIG
PAPIER; cultu regio merces decorat suas.
Espr.: Vi sinceritatis expers caret nota
quaevis veritate. "PAPER"
litteris agit gilvis: Dum itat imber electricus, cessat honesta dignitas. Qui
fiducia sui caret, in superstitionem incidit Anglice se gerentis. Sed qui superstitione
caret, fiducia non eget.
Die.: Aut habet aut caret. Quid
enim in typo cogitatione finxit?
Espr.: Nihil omnino.
Die.: Nihilismus?
Espr.: Nihilismus.
Marcellus Reich‑Ranicki:
"Das, was sich jetzt mit dem Englischen im Deutschen abspielt, ist ziemlich
lächerlich und abscheulich, Man sollte sich dieser ungewöhnli chen Verfremdung
energisch wider setzen."
PAZ Folge 36, 05 arbiter litterarum, notissimus
examinator Germaniae
",EASTGATE": Berolini
(Nundinarium sinceritatis expers)
"COFFEE TO GO" Propola multus (vulgaris
et adscitus)
"UNIVERSITY
OF BREMEN ...... minimi sunt natus,
maximi
sunt vacantes operis
sive "ziemlich lächerlich" sive "abscheulich",
certe "ungewöhnliche
Verfremdung".
Atqui S E N S U S C O M M
U N I S minus conticescit quam vigilat. Si qui reperire communis cultus in Acha
quicquam desierunt, in Thamesi navigant expiscantes ab incultu sua quisque subiectiores.
Itaque "Dum potero, primum sit omnium:
Anglisco ergo sum."
p.s. In Kiel ist der Bau eines geplanten SCIENCE CENTER nicht mehr
finanzierbar.
Mai 2006