SLOBODAN
MILOŚEVIĆ
sive ab infortunato ad martyrem
1. Exspectationes fati Serbici non implentur
2. Qui bellum intulit, ad arcentis condicionem defertur
3. Multorum opinione damnando documenta desunt
"Igitur de Catilinae coniuratione, quam verissume
potero, paucis absolvam." (Sallustius Crispus)
Huius ego quoque specimen sequar.
1. Exspectationes
fati Serbici non implentur
Die 28. m. Junii a. 1914 imperii regnique successor Austriaci Hungaricique Franciscus
Ferdinandus una cum uxore sclopetorum ictibus nationalistarum Serbianorum in
limusina Seraji prostrati sunt. Causa caedis politicae non dubium reliquit, quin,
ea nece si systema potentatuum Europaeorum labefactaretur, necessarie bello
coorto Serbianis inde spes occurreret corruentis monarchiae danuvianae. Quibus
ex turbis posse meridianarum gentium slavicarum principatum Serbicum provenire
constituendum sibi persuaserunt. Denique peractis belli quattuor annis in
Europa medii potentatus adeo devicti sunt, ut regnum Habsburgense, unus rerum
Europaearum cardo dissolveretur. Ab hac ruina disciplinae Veteris fati sors,
quae caede sclopetoque nitebatur, Serbianis inluxisse prima videbatur, ut eae
gentes, si concordia mutua coaluissent, novam rem publicam communem
constituerent, historiae non nationali norma descriptis finibus.
Magnae rei momentum fecisse Serbiani sibi videbantur.
Regnum nationale constituitur. Sed quoniam ingeniis deficientibus magnis
perdifficile factu fuit, unio quaedam consimilis Čechoslovachae rei publicae
novae conformata non est eiusmodi, ut, pro minoritate feliciter dominante Čechorum
arte praecipue musica praeditorum in exemploque recenti rei publicae
democraticae solo comprobato, apud Iugoslavos politicae dissensiones et in
externis rebus et in internis ab exorsu continuarentur. De ea ingeniorum similitudine
deque dissimilitudine genticae fortunae nihil prius in prosperius immutatum
est, quam Josephus Broz Titus, qui partisantium ductor i.e. pugnatoribus temere
surgentibus singulis bellator tectus, occupatores frustrando Germanicos ruri
belligerabat, collapso nationalisocialistarum potentatu victor praeclarus
princepsque fortunatus prodiit, qui praecipuis virtutibus cognitus gloriaeque
belli particeps Jugoslavis omnibus in columine communi liberator exstiterit.
Ordine militari marescalcus conciliandis omnium animis intentus et
usuldisciplinaque consultus tantam ex victoria sibi comparavit auctoritatem,
ut composito bello principem in una re publica locum sit adeptus. Nemo fuit in
nationali civitatum varietate, qui de eius dignitate dubitaret. Ac fuit
troates, quod erat evidens illo tempore nulli, nisi qui nationali commodo
studeret. Imo Jugoslavis et unius
auctoritate pariter et omnium auctore fuit apus. Atque fides in novis periculis
illi crevit, quae paulo post a Josephi Chalybeii dominatu cooriebantur. Namque
Titus Jugoslavorum intra vires foederum invicem adversas mediam lineam
considerate tenuit.
Anno 1980 Titus gravi morbo subactus mortem obiit. Quis ‑ non nunc primum ‑ qua felicitate
Titus, res foederationis recturus esset, multum quaerebatur. Maior pars de
unione dubitavit: excelsiore conspicua nullius auctoritate studiis maxime
papularium conciliatis denique Slobodano Milośević est permissa res
Jugoslavica. Homo impar munere gravi, quod esset perficiendum, et natione
Serbianus et ingenio nationalista, veluti seram hereditatem gentis adisset,
Serbiani fati sibi visus exsecutor, haud magno strepitu anno 1987 rerum
potitur. Qui quidem genticos gerendo spiritus ad exspectationes ceterarum
nationum vix respondebat: praesidens novus, nondum apud cunctosoblitterata
Titi memoria, sed cui Serbiani soli propter ingenium nationale cupiebant,
ceterorum sensus alienare coepit. Ut cognatorum et affinium gratia valebat, qui
plurimum ei tribuebant, ita consciis vel satellitibus vel sociis, quibuscum
omnia consilia communicaret, carebat ullis quidem, nisi veros in pace sprevit.
Accessit, quod rerum
imperitus politicarum his ipsis annis in dissolutionem Sovietici systematis
defectionemque singillatim nationum incidit. Atque simul in populis
industrialibus individualismo crescente subversivo (Ego‑Gesellschaft),
ubi discipulus conubia cerebro fervidiore dirui, valorem ipsius attenuari
videt, ubi derelictus ipse decernit educarine patiatur, nervi centrifugales in
OstroEuropa sunt excitati.
Sic et Slovaci secessionem a Čechis
erant facturi. Ne consilio quidem iudicioque Wenzeslavii Havel, qui fuit
aetate maior, in quodam rerum processu naturali quicquam prohiberi potuit, quin
annorum interim octoginta findenda sit res valida redacta. Atqui Slobodanus
Milośević, tamquam rei quam gerebat naturam ignoraret, non eadem
sapientia vir ad proavorum se mentem excitans impetu iuvenili praeverti vi
secessionem Sloveniorum posse reputabat. Hi sane, pro ceterorum egestate
Balcani sub sole blando Windobonensi fortunatiores facti, despecta cetera
paupertate commodo geographico florebant, ut Serbici praesidentis facile
contemptores exsisterent. Et
opinionem illic dimanare coepisse crederes exsiccata iam re Jugoslavica
protinus obsoleto regimine non egeri. Animis iisdem uti plerique contra
principatum in absentis loco praesidentis.
Is tamen, qui rerum repugnantiam dissimulabat, sua sorte confisus agendi
necessitatem ab aliis iniunctam sibi ratus bellum meditari moliri minitari.
Fortunam etsi satis dubiam maluit quam considerati hominis rationem sequi
socialistica factione nationalistisque fretus. Vim paravit cum audax tum
cunctabundus, super Lubianam (Ljubljanam) defecturis ingerere terrorem aeroplanis
militaribus efficax ad oboedientiam iudicavit. Illi minis incessiti se longius
a Beogrado (Singiduno) sciebant abesse, tantisper dum consulto nationali facto
Slovenia secessit ab Unione Jugoslavica ‑ infelici Slobodano Milośević,
qui male consultus et imprudentia lapsus obfuisse famae suae non intellexit.
Ventis temporum versis ingenio vetustatis memori mores in Europa postnationales
officere coeperunt.
altera pars sequetur
Oktober 2007