SLOBODAN MILOŚEVIĆ
sive ab infortunato ad martyrem
1. Exspectationes fati Serbici non implentur
2. Qui bellum intulit, ad arcentis condicionem defertur
3. Multorum opinione damnando documenta desunt
"Igitur de Catilinae coniuratione, quam verissume
potero, paucis absolvam." (Sallustius Crispus)
Huius ego quoque
specimen sequar.
2. Qui
bellum intulit, ad arcentis condicionem defertur
Semel prospera fortuna Slobodanus
Milośević usus est, cum Nigromontani plebiscito suam civitatem
Jugoslaviae partem protinus esse voluerunt, ut summus iam Jugoslaviae magistratus
non vi retentus esse sed obtentus honore videretur, etsi praecurrentibus bellorum
oneribus (Altlasten), unde detrimentum apud eos fecit aperte nullum. Hic
Europaei siluerunt, si Milośević fugavissent, eosdem pro discidii
fungo recenti, non pro democratia Jugoslavica sententias esse laturos nimirum
praesagientes.
Ac tamen in ancipiti
fortuna somnium quondam a Serajensi caede fallax ab initio falsumque saponaceam
in bullam (J.VERNER 1835.5), uti debuit, abibat: Dum res ad pericula nova
vergunt, Albanica natio, perspecta debilitate rei Jugoslavicae, spem ceperunt
peropportunam a dicione Serbiana utcumque secedendi; quorum interim rem
accisam in magnum discrimen industrii consensuque summo vocaverunt. Incessit
clanculum seditio Kosovum vetustate Serbiani cultus celebre, quibus in locis
homines originis Albanicae multo maiare parte numerantur. Hi dum insolescunt,
premi iam Serbiana minaritas et ad praesidentis fidem confugere. Profectus est
in Kosovum ad suos populares in sollicitudines praesentes Slobodan
Milośević.
Eo cum venisset, non
contionabundus egit; sub divo prius alloqui singulos, denique circulati suas
deferre singuli querellas rebus praesidenti suis ut parenti: erectos illos
incedere conscientia resistentiae collectivae; invidiosos vestitu superbiam
ostentare novam; sermonum societatem pridem diremisse; speciem praebere civilem
sed clamitare, quid hostiliter teneant; nondum voce fateri sed vultu iactare;
ab hominibus urbanis velut seditionis auctoribus confidentiam fundi perspicuam
atque vagam. Ille sciscitari, diligentius inquirere; audire cognoscere. Sed cui non adiumenti plus
verbo fuit, is ita demum statuit: "Niemand darf Euch schlagen".
Abiit auspiciis iisdem quibus venerat ambiguis; auctoritate sola fideque
salutem popularium sustinuit.
Sed alioqui non tam erat aggressionis gerenda res
quam defensionis primitus adeunda condicio. Et
adhuc natione quieta confluebant ultro iam singuli se receptum in partisanorum
manipulos (UCK) insectatione Serbianis astu minaces. Serpente seditione, quae
defixa radicibus erat, praesidenti necessa rium est visum ad fines provinciae
cum curribus cataphractis 330 exercitum adducere tuendis popularibus suis. Iam
eruta solo corpora trucidatorum hominum insontium et liberorum apud Raćak
reperta sunt. Caedes magna divulgatur. Quoniam in Serbianis
vicus est situs, patrati sceleris auctoritas in Serbianas trahitur. Multo
postea cognitum est probro veritatem deesse. Sed causa debuit Europaeis essee,
si fieri oporteret, morandis caedibus diris protectione militari praevenisse.
Inde conventus partium fit in Rambouillet: Caedibus praevertendis novis Kosovum
internationaliter praesidio militari protegendum esse (Kfor).
Iam vero partisanis
auctoribus Albanis vigil Serbicus in confinio septentrionali trucidatur. Id ad
extremum satis esse causae Slobodano Milośević visum est, qua re copiis
expeditis in Kosovum comminus iret. Ita praesidens Rubiconem transiturus erat.
Aderat interea dies,
qua, si partiarius pactionis condiciones subscriptione non subisset, bellum
esse ‑ quod contra ius gentium fuit (ND) ‑ inter NATO‑Pactum
et Jugoslaviam constabat. Nimirum si pacto non licuit, ne Slobadano
Milośević quidem licuit bellum inferre. Sed quid licet? Quod licet
Iovi, non licet bovi? ‑ Eam ille diem, qui solute pactionem Daytonianam
subscripserat, minime dubitanter transire passus est non ignorans pro
magnitudine suscepti discriminis foederationem, quae praesertim ingenti mole
cum Cruise‑missilibus bombis sparsoriis fucis machinalibus instrumentoque
cetero technologico militari convecto minax censebat ad Kosovi se fines
oportere cooriri, malum sibi daturam.
Duae fuere causae
perferendi fatum instans ei, qui non minus animi quam consilii habebat. Primum
quod, cum Albanorum gentem natibus pro Europa cuncta plurimis exundantem non
solum in Kosovo gliscere sed etiam in ipsis regionibus Serbicis decimum quemque
hominem Albanum perspiceret in pericula biologico sibi minitantem, si quidem
hostium viribus opprimeretur, accasionem invicem esse datam intellegebat eos
omnes exonerandi. Deinde Serbianorum populum vi grandium Europaeorum fractum
odio perpetuo teneri seseque martyrem exsistere populi vi violentiaque
coerciti. Verisimile est, quoniam facile suspicari licet, eum NATO‑Pacto,
si se bello persequerentur, Albanorum deportationem esse minitatum.
Foederatio primum ictum
fecit. Dies 24.
mensis Martii a. 1999 dies fuit moralis detrimenti (ND: "Der moralische
Schaden des 24. März") ‑ fulgura super Beogradum noctu. Accidit
Foederatis, qui vehementer speraverant praeverti bellum posse, contra omnem
exspectationem, ut praesidens Jugoslaviae, qui verbo minis oblocutus, re
viribus cessurus esset, lentitudine provocatoria contumaciter bombardimenta
pateretur. Quam illi pervicaciam atque pertinaciam Europaea
classis non condonavit umquam. Serbiani vim subibant, praesidens contendit
Europaeos contra populum Serbianum arma contulisse. Nationalismus est laborum
patientissimus, propterea quod sub sole quidem Europaeo non dicione vellent
esse.

Septimo die Slobodan Milośević Arkan, hominem facinerosum et
nefarium in Kosovum mittit, qui cum copiis paramilitaribus deportationes
ordiretur. Qui fieri potuit, ut mafioticum hominem, elegantia morum interdiu
conspicuum silentio noctis pistolio grassantem, cum mandato mitteret? Scire
debuit, quo sit Arkan ingenio, pseudonymo titulatus et ex auditione flagitiis
coopertus, ut visu iam contagionem aliquam commissi sceleris habuisse
putaretur. Magnam is quidem in Kosovo caedem Albanorum Djakovicae fecit.
Postea subsidendo necatus est auctore mafiotico necopinato. Sunt hae Balcani
condiciones. In Serbianis suam quisque mafiam exercet. Id ne
quidem Milośević excipi potest nec eius usum actionemque renegavit;
singulis tum dicebatur malum mortemque minitari. Hoc
enim in se fecisse Vuk Draśković partis oppositae princeps notior in
DIE WELT confiteri, cui quidem mafia parere nulla videatur. Sed ut in ceteris
potentiae rationibus mafioticum pariter aequilibrium (caedium mandatarum)
videtur esse retinendum. In Serbia, qui valet aliquid, vix sine macula dicitur
esse.
Sed illo, quem diximus, die septimo Karin Storch e
Bruxellis diurnaria (ZDF): "Die NATO steht im Wettlauf mit der
Zeit": Prohibebitne deportationes? Pactum
in arte blanda militari machinamentis belli rigidis militaribus optata perditum
ibat. Iam enim septiduum fere quintum appetebat, cum Scandinavicis quibusdam
actis diurnis illud "Fortis in Balcano viri" litteris pinguibus
divulgatum est. Iste quidem restitabat bombae latibulo tectus,
unde socors Albanos exterminari de Kosovo videbat. Europaeorum vero classis
politica, quod ille suae se dicioni subtraxisset, minus in dontemptum quam iram
propensi, cum vi minus potuerint, Bovem invehi singuli: modo dictatorem, modo
despotem, modo tyrannum increpare. Cuinam non erat invisum nomen
Milośević? Inventus est autem nemo, qui non intellegeret, quo
spectaret oratio sane brevis: technologicae coloris praelati chartae non
feriebant continuo legibus agentem ipsius. Quemadmodum
in mora nimia patientia rumpitur, ad subsidium fugitur. Constituitur Hagense
Iudicium, ut non nemo credebat, instrumentum belli politicum: Accusatio gravissimis
criminibus opima congeritur. In ius internationale vocatur Slobodanus
Milośević ita, ut suspicio praesidentis bellicorum scelerum
insimulati videretur infortunio belli propria fuisse praetexenda. Utrum criminum omnium
accumulator an "Cyclopum" victor in loco pumilionis? etenim Ulricus
Kienzle (ZDF) FRONTAL: "Er hat fast alle Ziele erreicht"
mense Maio.
Interim dum iste patientia percallet, in Kosovo
bombarum infundibula condensabantur. Undecimo septiduo peracto, cum plus
nongentis Albanorum milibus erant deportati, cum impletos esse conatus fere
cunctos existimaret, Slobodanus Milośević pacem fieri voluit. Confestim,
quod diurnarii pariter atque televisores demirabantur, Serbianus exercitus
integris manipulis atque plenis agminibus compositi specie victorum incedentes
in conspectu totius Europae serie continenti Kosovum relinquere. Trux miles in
exsecrationem versus, qui doctus fucis, unde cedendum esset, inter bombas et
Albanicos UCK armatos proeliantes huc illuc movebant, praesidentem incusare,
quod indutiis hostium se subegisset (ZDF). Et 313 cataphracti currus,
dispositis ubique callide simulacris in dissimulationem vani confectis (nam
fucus machinalis discrimen non facit) integri transvehi desideratis 17 (in
septiduum 1,5) ita, ut apparatus belli modernus a gente Balcanica sit ad
absurdum redactus. Relator praetorii Foederalis easdem excidiones fucis
photagraphatas ad diurnarios crebrius referebat, quam ut inania falsaque posset
occultare. Karin Storch: "Wir sehen immer dieselben Bilder."
Tamen humanius multo certe superioribus omnibus
bellum legibus Pacti fuit. Interim Serbianus imperator et praesidens pro
cuiusque meritis duces generales insignibus ornavit.

Pace facta Zoran Djindjić, oppositae
partis princeps primarius et civitatis ornatissimus, qui tempore belli, dum
pax castellana (Georg Nik, APPOLD/1964) valebat, cum Milośević et
consiliariis erat, homo litteratus et eruditus praecipuo charismate, tota
Europa vir fama celebratior, cui quidem nullius mafiae contactus adhaeresceret,
demonstrationes iniit, quibus continuatis victum bello prae sidentem supremo Jugoslavici Foederis loco
moveret. Is initio comitiis communalibus exhibendis evicisset, burgimagistri
Beogradensis erat ordinem adeptus. Munia vero gradus amplissimi non prius
obire contigit, quam septiduorum trium demonstrationibus continuis Slobodanum
Milośević cogere valuit locum in curia dare. Ea usque nitendum fuit
adversus unius auctoritatem et rabur, qui non universo generi contrario
persuadere sed cum singulis confligere solebat. Sed paulo post parlamentari
suffragio deiectus est loco dignitatis. Talis instabilitas interea rationem in
Serbianis unius adiuvit potentis. Verum enim vero Zoran Djindjić aliquanto
post (2003) insidiis factis ab incognito, sicuti solebat, desclopetatus est,
quia cum Europaeis conspirare dicebatur.
Tum temporis praesidens utebatur patientia maiore.
Interea nactus erat sponsores, quorum unus Helvetius pontem Danuvii, qui flumen
in Novy Sad, ubi pars opposita regebat, traicit, laesum bombis reparavit. Illic orator autumno 2000 in luce lucelli comitiorum certamen praesidenti
creando Jugoslaviae suscepit anno prius quam ex formula patet. Igitur certum ei
fuit evasurum se victorem esse.
His ipsis mensibus
quater fiebat, ut assecla praesidentis a sectoribus mafioticis desclopetaretur.
Sed ad aequilibrium virium et alii, qui sectam adversariorum sequebantur,
incertum an auctore praesidente sclopeto mafiotico deiecti sunt. Simul
improsper iterum suffragio victus, male inferior, a se sero potuit impetrare,
ut comitia sibi perdita fateretur. Magna voluntatum commutatione facta fit
Beogradi concursus populi ad Skupśtinam, parlamentum Serbianum. Turba frequens
curriculum Slobodani Milośević finivit.
tertia pars sequetur
November 2006