SLOBODAN MILOŚEVIĆ
sive ab infortunato ad martyrem
1. Exspectationes fati Serbici non implentur
2. Qui bellum intulit, ad arcentis condicionem defertur
3. Multorum opinione damnando documenta desunt
"Igitur de Catilinae coniuratione, quam
verissume potero, paucis absolvam." (Sallustius Crispus)
Huius ego
quoque specimen sequar.
3. Multorum opinione damnando documenta desunt
Interim eius
adversarii, qui nunc Beogradi res regunt, postquam praesidentem sceleribus
bellicis insimulatum censuerunt in ius esse Serbicum vocandum, Carlae del
Ponte, primariae Judicii Hagensis accusatrici cesserunt. Itaque Slobodanus Milośević
in Den Haag obvium se condemnationi propulsandis criminibus occupatum non tamen
subire tempestatem existimavit. Adductus in iudicium sine specie rei recusavit
auctoritatem eius in sua causa iudicialem omnem; recusavit, quo minus patronum,
officialem acciperet utpote iuris ipse prudens. Perpetravit causae suae
patrocinium proprium, temptatae ipse suae salutis rationem habuit. Insontem se
ad accusationis puncta confessus est esse.
Ad ei
quotiens orare licebat, facundus prodibat, qui tempus ad accusandos Europaeos,
qui sibi,Serbianaque populo bellum intulissent iniustum, praeterire sivit
oblatum nullum eo demum eventu, ut transmissiones televisificae praecluderentur,
ne comitatus in popularibus ei recresceret, ut oblivionem hominis popularis per
silentium maturarent. Sed cum vis, morbi firmitatem corporis et animi
aegritudinem ostenderet, adflictus est hypertonia gravi, ex qua non convaluit.
Accumulatis
iam nimium processualibus actis denique Katja Ridderbusch diurnaria (DIE
WELT)/Anno 2004 de Slobodano Milośević reo ita censuit: diebus 300
peractis processualibus, dum magna vis testium amplius mille quadringentis quasi
totum Balcanum exspectant, ut evocentur, finem exspectari iudicii non posse;
obsidem fieri iustitiam ad scelera bellica valetudinis rei; "revisionem
radicalem" ordinis processualis propediem ab UN-iudicibus propositum iri;
ea condicione solito providius gerendam rem in area minarum politica esse: si Milośević
arbitrio medicinali coegissent in iudicium venire, posse fieri, ut reus, qui perpetua
laboraret hypertonia, impetu cardiaco collaberetur,
aut, si quid ei gravius accidisset, homines eius morte tribunal de
existimatione morali iuridicaque multum perdere viderent; hoc non solum ad
finem iudiciorum, quae de Jugoslavis instituerentur, pertinere sed fidem etiam
ineuntis internationalis fori deminui mundanaeque rei iudiciali protinus ad
diuturnum tempus gravitatem auctoritatemque demi; sin autem Hagenses iudices
decursum rerum processualem, ut antea fecissent, porro continuare paterentur,
nisi forte iudicium ad breve quoddam tempus intermisissent, libidini se rei
valetudinique dedituros esse. Atque id quoque derisui tribunali fore;
deverticulum quidem esse unum, ut auctorem apponerent rea, qui defensionem eius
reciperet. In eos laqueos ipsum se tribunal implicuisse, quod nimium multum
processualis materiae suscepisset violandumque se praeberet actione magnifica
gentis excidendae, cui documenta desint, singula miscendo adhibitis tot
testibus diuturnaque temporum distributione. Adversus eam agendi rationem
Slobodanum Milośević cohibentis esse facultatem adhibiturum
quibuscumque posset modis; scilicet eum non ignorare in Den Haag ad reliquum
vitae tempus ultimum esse proditurum.
Paulo ante Carla del Ponte, sicut supra demonstratum est, non sibi satis
suppetere concesserat documentorum, quibus Milośević ad actiones
puncta gravissima convinci posset. Verum enim vero
nullis documentis gravioribus inlatis quibus tandem criminibus documentariis
est vocatus in ius? Iudices neutrales, ut existimantur, erga procuratores
publicos indulgentiam adhibebant evidentem, erga reum non sapientiam neque
consilium sed inimicitias ex tempore praebebant (DIE WELT): iterum ac saepius Milośević
a praeside iudicum Sir Richard May esse prohibitum perorare, si quae graviora
se defendens attulisset.
Interim in DIE WELT John Laughland:
Actiones tales, praesertim quae fiant in Jugoslavorum praesidentem,
politicam ducere tendentiam in iudicio processuali; quodsi tribunal statum et
legitimum esset iudicium, facultatem dari absolvendi rei; procuratori duobus
annis licuisse proferre crimina probanda;
plus centum testes evocatos esse documentationemque milium paginarum
sescentorum illatam; ne unum quidem testem esse inventum. qui (praeter
reprehensiones) scelera per Milośević esse iussa diceret adversarios
rei, qui per triennium Beogradi summam rerum tenerent, nullum ex archivis
publicis documentum proferre potuisse, quod aliqua parte sontem Milośević
indiceret.
Hoc maxime quidem ad
summam processualem pertinet. Documento etiam datum est, quod auctore Radomiro
Marković, qui quidem famae rei consuluit, aedilitatis secretae principe
Slobodan Milośević et ad aediles secretos et ad duces exercitus generales
edictum promulgaverat, quod hanc vim habebat, ut homines civilis ordinis in
Kosovo, dum copiae contraterrorestres (KLA) Albanicam UCK comprimendam
aggrederentur, hoc est homines inermos Albanicae nationis ab iniuriis
prohiberent. Id quidem factum haud in parvo ponendum discrimine videtur.
Et haudquaquam probere convenit (DIE WELT)
Slobodanum Milośević quicquam potuisse Bosniae Serbicae consciis,
quos spei plenus existimaverat, moderandis Karadzić et Mladić, qui
societatem conspirantium inissent adversus praesidentem, qui pravitate mentis
hoc fecissent, ut ex sociis et consciis sceleratores exsisterent principem primarium et praesidentem aversati. Tamen
iudices mense Iunio (2004) nullum ex actione punctum remiserunt, ne ea quidem,
pro quibus procurator cuicuimodo documentum proferre nequiebat.
Nimirum culpa prior fit quam poena. Quae igitur ista fuit accusatio?
Assequi quivis potest coniectura iudiciales tum auctoritates, qui continentibus
arbitriis de valetudine rei docebantur, obitum opperiri valetudine fessi rei
politici. Quid enim Slobodano Milośević absoluto, qui non in iudicium
Europaeorum arbitriumque concessisset, qui minis Europaeorum umeros obtulisset
lentissimos, qui Serbianorum res ad perniciem Balcani convertisset, qui bellum
ceteris intulisset, futurum fuit? Interim nesciebant, utrum exitum fieri iudicii
trahendo moras satius haberent onere nimio deiecto, an onere suscepto recenti
famae paeniteret ex rei morte collectae.
Quodsi
processuales actiones non progrediebantur, iudices in valetudine rei
designavere causam atque responsalitatem. Qui si res maturandas censuissent,
nihil aliud opus fuit quam morari procuratorem, quominus tantam testium
frequentiayn citaret. Atque vis tanta testimoniorum nisi frigidam nullam
reddidit voluntatem; secundi rerum proventus in menses pressi non ad spem
responderunt. Veluti seclusus in tenebris hominis intermortui pro noxa per
iudicium rei condemnati sibi videbatur fortuna martyris usurus ex
dactylographato, quod actis ipsius adiacet. Die 11. m. Martii obiit infarcto
myocardii absumptus in aedibus Iudicialibus Slobodanus Milośević ingloria
iustitia, fato Nabić, studiorum obtrectatori similis, eidem nequaquam par.
Qui periit ex vulneribus animam efflavit.
Adnotandum
denique videtur hoc:
Qui fatum Serbianum superioris aetatis impleri suo
tempore videbat, ad intempestivi nationalistae delatus est infortunium, qui
tantum ab Europa afuit quantum Turcia. Ab initiis rerum quas gessit
desertoribus semper suis latus praebuit, hostibus quos ipse creaverat numquam
cessit. Similior in bello gerendo rerum rectoribus fuit, qui saeculo superiore
fortunas hominesque vexaverunt, quibus pro sua parte conspectus non fuisset. Ab
aetatis nostrae moribus oriundus Balcano longius abhorruit: hodie matres
counitae bellicam sortem a filiis deprecantur, ille de belli miseriis parum
laboravit. Quod illis temporibus impune tulisset, quamquam leges Balcani
pervetustas non fecit, quae trium saeculorum odiis avitis eo bello refricatae
sunt, Europaeis nobis inopinantibus horrendae. Fortis in cladibus "cyclopum" ictus accepit "vir
validus" suis opibus ipsius confisus. Pertinax ab opposita parte, quam
utique debilitabat, requiri se non passus adversariis frangendis intentus
agebat. Increpuerunt Europaei damnandum, indemnatum prope tacuerunt. Si qui
tamen sententiam rogati responderunt, post eius mortem probra coniecturae
commiserunt. Seditionem vero serpentem Albanorum ipsius numquam nisu
compressisset. Id Europaei conficere nituntur. Id ab adversariis
eius stat.
Ita cyclus clauditur: et Serbiani saeculis circumactis
eodem reverterunt, unde profecti sunt, et Europaei damno belli facto res
meliores quaerunt.
Iudicium posteritatis melius erit
(DIELITZ 1883)
Dezember 2006