LATINITAS
probandi sui causa, quae velit par videri suis verbis huiusce saeculi res
aequare,
praebet
PEDIFOLLIUM
inter
"Einkauf" et "shopping".

manipulus domesticus manipulus
externus
nomina lusorum:
Cornelius assultor
extremus sinister Nicephoros
Claudius assultor sinister Comnenos
Iulius assultor
centralis Isaurios
Mathieu assultor dexter Chiraque
Sempronius assultor extremus dexter Banausicos
Tullius cursor
sinister Angelos
Licinius liber Tzimisces
Pompeius cursor dexter Ducas
Crassus defensor sinister Alexios
Oppius defensor
dexter Andronicus
Coruncanius portarius Cantacuzenos
Iudex supremus F. Beckenbauer, iudex
linearis alter J. Derwal, iudex linearis alter S. Herberger. Hora quinta decima
minuta trecesima sibilus initialis.
Diu temporis prioris culmen memoratu
dignum nullum fuerat. Denique Coruncanius portarius, quod sine periculo facere
poterat, iactum ut primarium a porta facit, ita lenem ad defensorem dextrum, forte
sperans eum ad Licinium liberum statu commodum protinus esse traiecturum.
Oppius, ubi ad se videt adversarios assultare, in iis Isatirium centralem
virtute spectatum adulescentem, pedifollem acceptum frustrandis adversariis
super capitibus in mediam campi partem proiectat. Ibidem deducitur res ad
certamen singulare.
Congrediuntur Cornelius et Nicephoros.
Adventantem follem efficaciorem pectore Cornelius excipit, cadentem calce scite
recipit. Nicephoros cognomine Phocas, qui videt corium altero pede rursus in
sublime ferri, capite proruit. At longurio vincit intervallo breviorem, follem
capitis pulsu solitario Mathieu transmittit. At is, etsi follis in collusorem
tenet, eum nequiquam, ut volebat, excepturus erat; nam priusquam corium ab eius
corpore genutenus resiliret, praesto pedibus est comnenos. Calculat prosultum
follis aptoque pede succedit eum ad solum directum retorquere.
Inde retro protinus accursores frustrando
follem serpentinis lineis superanter pede sequitur. Prope lineam medianam mutatio regionis et
occasiones agendi mutavit. SIbi, dum proelium exardescit, Chiraque assultoribus
insistere conatur.
Haec non dilabitur turba sed fertur
protinus aliquam multum, donec aream poenalem ipsam devenitur. Concertantibus
circumspectus abit. lam pridem ianitori Coruncanio vigilias agendi mens
effluxerat. Laborat, dum prope contenditur, promptus ad omnes casus, haeret
tamquam insidietur opportunitati manibus follem intercipiendi; nimis magnum
intervalli discrimen esse videtur relictum. Non audet, non capitis cervicisque
periculum facit. Denique fit, ut corium in altius excitetur; eriguntur capita;
assultori Claudio dextro follis feliciter destinatus est.
Relapsum de pectore vult in immensum
abigere sic, ut impetus adversariorum paulum retardatus esse videatur. At
contra opinionem ultro coortus a dextra Banausicos extremus sinister, qui scite
follem interceperat, nomen suum deprobat. Accursat. Fit a caveis barritus. Exercitor ursi manipuli gymnastico
vestitus, quod non debuit, in pratensi vociferatur docitans.
Dum a latere protinus ad portam Banausicos
provolat ex propiore loco iugum oculis metiens et, dum iactum efficacem et
prosperum spe portae devorat, follis a poste sublimi sinistro repellitur ipso.
Fortuna manipulo lucebat non lusori.
Repulsum follem Tullius obiecta fronte domitat atque simul in angulum sinistrum
proiectat. Aegre follis exlateralis fuit. Iudex linearis vexillo verso partem
destinat. Post iniectum ab Licinio receptus follis trans latus portale per
transversum abit. Neque iactus angularis manipulo profuit. Destitutio fuit
magna. Sed adversarius
aegre evasisse persensit. Quanto vero "Shopping" apud ceteros valeat,
ex iis intellegas, qui pro subsidiis in subsellio resident.
Erat in manipulo domestico
fortissimus adulescens, de quo, num omnium primus esset, dubitabatur,
Sempronius. Is ultro proruebat quasi per cuneum irrumpens in cursum
adversariorum follem inter se reddentium (ERAS: ca. 1500) Concursatur. Corruit Ducas. Accurrit iudex, ostentat
feroci chartulam flavam; poenaliter (visus est gessisse) - Irascitur
Sempronius. Iudex digitum monstrat; Asperiora minitatur. Fit denique iactus
liber. Excipit idem; procursat Sempronius, miscet et perturbat cuncta spatii
longi cursor. Frustratur occursantes alium ex alio defensores circumspecte
vitat, ab dextra parte dum ianitor trepide aggreditur, saltu sinistrorsus
follem per portam agit. Tolluntur clamores; accurrunt collusores, cumulant
victorem, corporum turrim faciunt. Fautores ex cavea vociferantur. Praeclare
quidem.
Fit in loco intermedio iactus initialis.
Saepe proverbio fortuna fortes adiuvare dicitur. Sed in eo ludo factum est, ut
per fortunam exemplum simplex casu selectum accideret. Namque lusores
exercitationibus continuis ita constituti sunt, ut oculis animoque spatia
vimque folli datam et motiones singulorum metiri consuerint. Tamen omnino
cursum uniuscuiusque praesagire nequeunt. Sic accidit, ut, cum a sinistro
latere lineae mediae Pompeius acceptum follem, quod tempore poterat,
composuisset, iactu vehementi Claudio, qui non procul ab area poenali statu
liber erat, permitteret. Speravit
illum a latere propius portam agere corium posse. Atqui, quod antea cognosci
non potuerat futurum esse, intra follis coniectum a sinistra procurritur.
Lusoris corpore iactus in angulum exiguum aberravit, verum ita, ut in portam
adversarii nudus pervenerit.
Advertit denique casus omnium oculos, cum
Isaurios iactum liberum facturus esset. Is in exspectatione rei non procul a
linea mediana prope latus campi stabat, ut ab Duca lusore, qui proxime stabat
ab area poenali, quindecim fere metris follis in prato positus esset. Prope
Ducam spatio satis idoneo relicto lusores adversarii velut in muri formam
corpora corporibus applicare coeperunt; in lineam consistunt portam quatenus
possunt tegentes.
Collusores Ducam ita posuerunt, ut, si
facto iactu follem excepisset, in muro lacuna praeberetur, quem forte iactu
directo perfringeret. Interea lusores in linea motibus corporum trepidant, quo
minus opportunitatis Ducae relinquatur. Astabat et iudex Beccenbauer, qui,
quantum ex longinquo spectator aestimare poterat, nihil festinandum
arbitrabatur. Tandem aliquando sibilus auditur.
Ilico regrediens Isaurios cum incursu
manifesto follem proiectat cum efficacitate singulari. Ita sane, quod nemo fore
putavit, follis non in Ducam tenet sed ita directus volat, ut aegre citra vitet
postem portae dextrum ipsum intermissis viginti fere centimetris, eodem fere
spatio relicto manibus Coruncani prosultantis porrectis. Praeclare vero! Ita
cogitatus erat iactus necopinatus, ut, antequam quae res ageretur Coruncanius
contra exspectationem perspicere satis bene posset procellam non ab Duca
venire, damno temporis perexiguo facto sed satis magno bracchia sera manusque
follis falleret. Artificium dedit ictum connexivum, (specialiter Germanice "Anschlußtreffer")
Ac magnis quidem in rerum auctorem vociferationibus continuis ornamenta
profecta sunt. Primatus is praestationis sive cumulus eius ludi fuit.
Megawattium quidem!
Paucae reliquae minutae fuerunt ad sibilum
finalem. 
Joachimus von Helmrich.