SUPRAFERMENTALITER
sive
quod iter in Europa potentiae ratio fecerit
Quidquid in Europa praebitum est publicae moderationis, gratia potentia
potestas opes, columen eorum cumulatioque fuit ABSOLUTISMUS, qui ritibus unius
ac mente firme fideliterque continebatur. Caput imperii nuncupavit ex usu
veterum se regem) fuit in exemplo primario Ludovicus XIV (1643‑1715),
qui quidem legibus, quas ipse solus intulerat, absolutus imperium ad Deum
Solemve referebat. Quidquid e re publica gerebatur, ad eius auctoritatis est
fastigium honoremque revocatum. Secuta est AETAS ERUDITA: rex eximie Fridericus
II Borussicus (1740 ‑1786) non in gloriam regni recentis celebrari
splendorem coronae sed ad salutem civitatis laborem cotidiani ministerii
directum videri voluit. Ea progressio sinistrae codicionis est sinistrique
protestantismi fieri iudicata. Mos iste velut in praesagio democratiae crevit.Post
revolutionem Francogallicam MONARCHIA CONSTITUTIONALIS informabatur: Non
imperium regis usque sed in munibus potestatis potentia pratinus ad formulam
civitatis est coepta revocari posteritatique responsalitatum distributione
mandata minuenda. Successit iam MONARCHIA PARLAMENTARIS ea ratione, ut
ministrae splendidae locum regina vel rex obtinuerint executivum programma
coram legatis auctore magistratu primario pronuntiantis. Inde res ad democratiam puram devenerunt. Ita potentiae cupido vetus in rationem diligenter
dispertiendae cessit.
Friedrich der Große, 1712-1786

Longus ordo lineae declivis; imperium ab summo gradu delatum ad populi
communitatem in suffragiis occultis iure Theodisco legibus institutis
consistit, quod ille voto suo legatis ex fide traderet utendum ad intervalla
temporis formula praestituti. HaeCtraditionis ipsius quasi fultura versatur in
vinculo disciplinae nationalis. At progressus rerum semper utique petulans
ultra sequitur lineam natura cohaerentem, quae nullius finitur interdicto; quae
porro condiciones valent? Videtur vehementer esse quaerendum, quid democratiae
purae videatur esse insecuturum. Id sane, quo cum dirimatur vinculum populare
tum solvatur disciplina iuris legumque, sic ut legati non iam valeant auctoris
populi religionem imperiumque retinere. Ita tempore quopiam extremo fit, ut potestas, quae singulis auctoribus
individuis publice consummata retinetur, ad illegitimos actione subitarios
labatur concitatores. Vis imperii, ut est usus democratiae diutini temporis,
dilabitur ad res in parte totius solutissimas. Primitus ad propositum improbum
procurritur, deinde priusquam res ad manus veniat, utpote nullius auxilio
praesente diffugitur, ad extremum fortuitae fingi cogitatione caedes possunt.
Ratio rerum saevior, qualis nuper Francogallica fuit,discidio quopiam
proposito vel odio socialis ordinis exorto,dum causaecasusque variantur,
excessisse regionatim ad evagantem latius continuatamque cladem correptis igni
tricentenis autoraedis fama ferebatur. Nam in exemplo condicionis
adflictissimae si recordari iuvat, egentes et ad vim prompti, prout quisque
vacabat opere, praedones veluti colluvies e latebris improviso pagatim
proruperunt: dum occasio saevissimum quemque ducem facit, Lutetiae suburbana
latrociniis compleri; eversiones conflantium manus oculis occurrunt, incendia
vagantur. Atrox cito rumor solito maioris motus ad magistratus Parisinos pervenit.
Torpebat interim accola, raro praesertim domi custode publico, qui nihil
potuit, obiecto nullo. Tumultus continuatis
noctibus circum alias civitates suburbanas errabat. Nan demum tam publico nisu
videlicet extra ordinario statu edicto sedatus furor, quam suis ipsa regulis
confecta flamma deflagravit. An
profligare tamquam bellum? Atrocius recrudesceret ferocia, quae deferbuit
consuetudine. Naturae legem opperiri prius expediebat: Ubi nationalismus
completis natuum portionibus aetatem postnationalem miscuit; in statu
suprafermentali premuntur ethnicae minoritates.
Eodem et Hiberniae septentrionales tumultus pertinuerunt et Berolini
Kreuzbergenses obsessores eorum grassati, qui per lasciviam suem emittere se
cupere profiterentur; qui quasi potestate permissa cupidi delendi mercatorum
divitum boni feraciter agebant in discrimine publice parum tectorum. His
obvallatum catervis prius est quam impugnatum nedum praeversum quicquam. Ceteroquin
in principio satis miti male redolent ultro quaevis operistitia, quae non
secundum autonomiam collectivi contractus fiant, perpetratique Solis diebus in
tabernas aditus contra decretum interimisticum. Sequuntur, quicumque dedita
opera petitores asyli mancos tecto carentes contagione scelesti perterrent
infesti coloratosque singulas opprimunt sic ut civitatis convenientia
perturbetur. Sed et rixae praeferocium discipulorum nuntiantur armatorum.
Adversa ratio temporis in petulantiae gradu sita vario debilitataque potestate
publica sub anarchiae speciem et nomen cadit. Accesserunt Castorum
transportationes continenti renisu praevertendae nuclearis energiae congressis
obsessoribus propositae. Hic in longius tendente robore publico nimiruvn
praemonito magistratu munita turmis biocolytarum undique coactis potestas aderat.
Cum incrementis technicorum perpetuatis adulto pariter ingentio conferbuit
cerebrum et calescit, quod criminalem energiam simul condidit: DIE WELT: "Striktes
Messerverbot für den Kiez", Tumultuatores/Hooligans, "Criminale
probrum peradulescentium crescit" Sunt imminuendi natus, tempus gradusque
rapiuntur. Spiritus iste non semper latidus nuper si minus in violentiam
excessit, sensum inde communem concuti pridem oportuit. Ita criminationes
serentibus inique socialidemocratarum graph6is, qui bursariorum insociabilem
receptum decreverant, iuvenes conviciis lacessebantur, qui patriotici sensus
essent:ad 120 consociationes, praeterea collegia provincialia, Coburgensis
Conventus (CC) et Catholicum Cartellum coniunctum (CU) numerantur. Contemporaneus erat strepitus quidam praeferax illos
vehementer increpantium, qui prisci moris contemptores illis obiurgatores
exoriebantur. Nationalisocialistae tale genus iuvenum ludibrio habuerant,
quorum sinceritatem diffamare cupiebant, quin iis interdicere potuerint. Nam illa collegia studentium pro uno illo colore fasciis
petasisque diversi, vix ut internosceres, in umbra tum systematis existentiam
sustentabant.

Wappen Marburger Burschenschaften

Hi testibus excitatis historicis res gestas Theodiscorum praeclaras a
deformatione protegebant, illi praeterita depravationibus ideologicis
inflectebant. Nam illae corporationes et perceptas antiquitus voluntates democraticas
post consulta Karlsbadensia (1822) singulis publice speculatis et sollemnitatem
Warteburgicam (1817), reformationem Martini Lutheri, cantatorum certamina
(Sängerkrieg) et Francofurtense parlamentum Ecclesiae Sancti Pauli iam
antiquitus coluerunt.
Ideo qui nunc sive sinistri sive globalistae sive virides praesentis victus
origines cultumque contemnunt, dum verbis vultuque truculente personam
arbitrorum induunt,non videruntg quo.progrederentur: despecto vestitu victuque
bursariis extremistarum notam inurebant, qui quidem iidem proxime simul
nationalisocialistas eodem extremistarum loco censuerunt esse numerandos. At enim Ferdinandus Lassalle, qui socialis democratiae
fuit auctor, qui factionis eius pater ad rem socialem conspiravit, et Carolus
Marx, qui Capitalis in doctrina constitit,pariter a corporationibus profecti
sunt. Et (PAZ) Papa Benedictus XV) Ratzinger, cardinales episcopique conventus
academicos sodalitate tetigerunt. At eorum hodie tanta est auctoritas, ut
ingenium illud segrex non audeat "patribus veteribus"infamiat.
quicquam struere.
Eodem fere pertinet opinionis discrimen, quae disputatione tenebatur de
bonis nationalibus in Saxonica Provinciali Conventu factam mense Novembri 2005.
Existimavit diurnarius cogitationes in ea disceptatione fuisse, quas cum
perverso nomine Borussico nationalistarum congruere duxit. Fit autem naturaliter, ut medio‑dextrae factionis
opiniones ut confine5 dextro bolscevismo sic impares gerendi sui more sint
aestimandi. Licet sint inter se similes opinionibus, ingeniis exstitere certe
dissimiles; alterum palam ex ingressibus et facie cognoveris, alterum ex
perpetuitate fidei metimur.Inde dilucet eum, qui sententias eorum,qui
nationalistis favebant sibi reconciliandas esse statuisset, id, quod commodum
rei publicae societatique toti gratum esse debet, nisi per cogitatum quam
specie par tam seiunctum ab extremismo quocumque non esse recuperaturum.
Simili ratione supra decennium in Bavaris exemplo pristino factum est, quod
praetereundum nan existimamus. Erat in civitate Berolinensi Franciscus
Schönhuber, quam summa tam sola partis auctoritas, cuius republicani
Berolinensi comitiorum certamine coloratis inimici coorirentur. Raro prodibant
in publicum, ubique compositis in contumeliam extraneorum foliis commendaticiis
agebant, ut ad postremum indigenas ab alienis inimice distinquendo plus
centesimis septem obtinerent. Inde Schönhuber emolumentis auctus in ipsa
Bavaria plus opinione iam sententiarum ante suffragia conciliaturus erat. Itaque Christianae Socialis Unionis res in angustiis esse
coeperunt. Nisi pertinaciter
obviam issent malo non nova, magnam sibi fraudem esse erupturam. Certamine
magno postquam iactata vitae victusque communitate, comprobata societatis
convenientia, recuperata politica competentia plena denique factio, quae
temperandis inimicitiis non sibi defuit, assiduitate superavit, comitiis
peractis Republicani coerciti 4,9 centesimas tulerunt. Theodorus Waigel (CSU)
ita disseruit: sese, hoc est suae factionis candidatos sic esse connisos, ut
Republicanorum sententiae bis
dimidiatae redderentur; pro magnitudine causae socialidemocratis crimini dedit,
quod ex altera parte non consimili modo "communistas" in
Ostrogermania reprimerent. Ea vero res aliter se habebat. Nam post
redadunionem Theodiscam subinde factiones Ostrogermanicae gregales NDPD LDPD
CDUD et aliae confestim fusiones erant cum occidentalicis aequalibus fusiones erant
facere coactae sic, ut in suis regionibus
mentem indigenam politice loqui parte desierint. Inde factum est, ut una PDS reliqua fide digna putaretur
ibidemque, totius rei factiones evanescerent. Nam in Foederali parlamento, quod vix credas, uni solique
Socialistae res Ostrogermanicas in ordinem tractandorum reciperandas curare
consuerant. Eoque perventum est vitii, ut Ostrogermanicus
legatus illustris et civium defensor Werner Schulz (Xl)/Bündnis 90 Grüne,
infestissimus videlicet partis SED successoribus, in Actis Diurnis DIE WELT
(2003) declaravit hoc: "Seitdem es die PDS in Deutschen Bundestag nicht
mehr gibt, kommt das Thema Ostdeutschland nicht mehr auf die
Tagesordnung." Quam longe videntur ab Ostrogermanorum commodis causaque
Virides abesse, qui ne suo quidem auctore collega rogationem inlatam sequuntur.
Werner Schulz, Bündnis 90/ Die Grünen

Quodsi
bursarii, hamines a controversiis remoti,in quibus est honori lacus eximius,
qui non adscitos mores imitantur, amore patriae non in peregrinos ritus
degenerant,qui bona nationalia colunt, qui vindicatam ab Napoleone libertatem
studiis suis obligaverunt, ut ea patriotismi ratio prorsus aliorum indigentiam
obscurare videatur, fieri potest, ut sint, qui mentem bursariorum aspernandam putent;
fieri vero non debet, ut extremistarum loco palam cum iis comparentur, qui
perverso nationalismo res Theodiscas ad interitum praecipites dederunt. Hoc non
quidem anarchiae consimile est, sed tamen requirere licet, quo tandem casu
prior sit oboriturus iconoclasmus eorum, qui bursarios vetent Ottonem v. Bismarck,
conditorem imperii secundi, sub solstitio die festosua quamque sub turri
Bismarckia consociationem praecipuo honore decorare.
Mai 2006