de astronomo
praeclaro

Pars prima:
Antiquissimis temporibus, cum primordia philosophiae, physicae
technicae mathesisque memorantur, viri litterati prisci perlustrantes immensi
mundi convenientiam et consensum pictaque cosmi templa, quae oculis occurrerent
peragranda, caeli siderumque spectatores, ut Titus Livius rerum scriptor
Romanus Archimedem Syracusanum (270-212) appellat, PRAECURSORES astronomicae
scientiae sicuti Thales Milesius (624-547); AEQUALIS Croesi Solonisque, unus e
septem sapientibus, quem defectuum solarium subduxisse rationes constat, ab
opinionis propriae statu pervetusto, quae de globo stellifero coniectanti sua
cuique fuit, profecti sunt. Oculi pro instrumentis fungebantur soli petentium
abscondita mundi. Telescopia dioptrica, quibus res aliquanto redduntur
ampliores, primum ab ineunte saeculo XVII construebantur. Quae manasitia per caelum et mirabilia fuerunt, ea detegi, priusquam
condicio daretur, nondum in antiquitate potuerunt. Tamen, quasi tempus
evolutionis acceleraretur, exspectatione celerius intellectum est tellurem
nostram non disci cursum tenere sed formae sphaericae sicut aiunt globi
similitudinem habere.
In MUSAEO Eratosthenis Alexandrini
geographi mathematicique (275-195) simulacrum globi terraquei magna fuit
admiratione, non quod consensu communi tunc homines contra crederent circum
discum terrestrem cotidie solem circumagi satellitem, sed quia pictum illum
ignotis continentibus et insulis et aquis late patentibus illucescere videbant.
Nam ea tempestate viri sapientes tamquam suo viventes ingenio non id egerunt,
ut ceteris adversus captum pervagatum pariter et dominantem ignorantiam de
fabricatione telluris veroque siderum cursu persuaderent; vacantes populo, qui
deficiens ingeniis a litteris abhorrebat, surdibus praecepta cecinissent
auribus, quamvis in scholas perpaucorum discentium hellenistico tempore (300-0)
notitiam rerum deferrent et fidem, nullius interventu prohibiti.
Parum in multitudine fetus ingenii fuit, obnoxii sine indicio sine
gratia sine auctoritate fuerunt. Contra Immanuel Kant vituperavit obnoxium
ipsius culpa hominem: “selbstverschuldete Unmündigkeit”. Culpa non est;
cerebro crescente crescit in saecula studium cognitionis et intelligentia;
etiam gena secundum educationem sunt evolvenda. Verum non est exigui temporis id quidem. Proverbium legitur
antiquum : ut sementem feceris, ita metes. Studemus duobus milibus
annorum repetitis ; disciplinae citioris par auctor esse doctorve non
potuit. Ordo medius nondum adoleverat. At hisce
temporibus accreverunt gena, surrexerunt in “Chaoten-Demos”. Goethe: “Die
ich rief, die Geister, werd’ ich nun nicht los“.
Interim ut opinionis aliquando status
et ratio superaretur, apud veteres imprimis „astronomica practica“ valere
coepit. Omnis materies observationum traducta est in „astronomiam
ratiocinantem“. Haec ad usum instrumentorum rectum diversasque methodos
observata tenuit. Observatoria sunt instituta. In instrumentis, ad quae
distantias caelestes Hipparchos (ca. annum 150 p. Chr. n.) exegit, optimum
vetustatis astrolabium invenit, quo stellas est fixas et stellas “errantes”
(Cic. Tusc.) planetas exactius emensus.
Saeculo
demum XV in occidente coepit astronomia gradatum florere. Nicolaus Cusanus
repetitis antiquitatis vestigiis a Pythagoreorum disciplina profectus, quam
verissima posset servando, systematis summam recentis etsi minus exspectatione
certam suo tamen conatu gravem et arte dignam contulit: Malebat videri severus
ingenio quam arte locuples. Et enim sua quam exigui proventus existimaverit, ab
operis titulo patet: “De docta ignorantia”. Georgius Purbach, astronomus eius
temporis illustris et mathematicus, data veterum recognita pensitavit in libro
“Theoriae novae planetarum”, qui Norimbergae primam in Theodiscis astronomicam
speculam condidit. Centennio post Nicolaus COPERNICUS, Niklas Koppernigk
Torunensis (Thorn ad Vislam situm/1473-1543), vir ingenio pollente summus et
inter astronomos longe princeps plus corruere superiorum pati quam constitui
novum quidpiam et integrum videbatur, immensum volvens animo systema, sui fidus
ab astronomiae disciplina superiore discessit, ut ad antiquissimum quodque
genus cognitionis cognitionum rediret, et astronomiam theoreticam passim
inopinatam sollerter fundavit suo consistens arbitrio: cum praecursores eum
doctrina provexissent, horum auctoritati minus tribuit inventor saeculi novi
quam fidei soli scientificae credidit.
Verum ars astronomica cum christianitatis antea
saeculis, diu deficientibus qui priscorum sapientium doctrinam medii solis
confiterentur, observandi cursum porro teneret, cum heliocentrico vero
systemate viri scientifici indicio starent suo, his nove coortus orbis
catholicus ad breve quoddam tempus ignem denuntiavit. Atqui Torunensis vir
doctissimus, ignobilis frigidaeque terrae longinquitate tectus tutusque suo
caelum instruens ingenio, Ptolemaei Graeci Alexandrini tot saeeculis
pertinax et validum systema geocentricum totum rescidit, speciosas motiones
globi stelliferi conformavit pariter et confirmavit, incorruptam rationem
quam certam tam simplicem motuum telluris planetarumque circum solem
„errantium“ iniens: De revolutionibus orbium caelestium libri VI
(Norimbergae 1453) Inde traditionalis opinio humana, dum priscum orbem
excedit, labefacta est: „Cum obitu N. Copernici videtur genus humanum in
obliquam planitiem esse delatum.“ Ita Fridericus Nietzsche philosophus
adnotavit; et porro: magis magisque celeriter volvitur ex centro, sed quo
versus? An in nihilum?

Hic TYCHO BRAHE (1546-1601) causam
excepit astronomiae practicae corrector et ex instituto princeps eius augendae,
cuius ante oculos recens obversabatur disciplina Coperniciana. Qui prorsus in progressionem rerum directus conquassato
systemate pervetusto vix intermisso saeculo fidem heliocentricae confessionis
maturavit. Idcirco in amplificandis praeteritorum firmis cognitionibus sucessor
egregius et superiori similis exstitit; qui primordia fidei scientificae
continuavit et in re quadam adhuc instabili parumque recognita munire cuncta
coepit. Interim constructo telescopio revolutionario praeceps aetas in
novitates atque admirationens fuit astronomiae perspicacius complectendae, ut,
cum difficilius esset ad coordinata recentia proficisci firmanda quam a
praeteritis discedere, astronomiae causam pro magnitudine scientiae medius
systematum diversorum intercessor exempli clari Tycho Brahe iudicari debeat.
Nobili
loco natus est in vico rurali, qui situs est in insula tum Danica nomine
Schonen. Iuvenis pubescens 13 annorum in capite Daniae universitatem Luthericam
adiit, ut educatus et litteris eruditus ad studia se iurisprudentiae
praepararet. Anno 1562 iussu parentum in universitate studiorum Lipsiensi
mentem et animum excolere doctrina coepit. Qui quidem prohibere filium non
potuerunt in litteras proclivem de astronomia scriptas, fieri caeli artificem
avidum obtinendi. Et enim globum et compassum, apparatus adminicula
simplicissimi, prro sui signis in peregrinationibus secum habeat. Prominentem
cum ingenii fama tum etiam doctrina putes natum astronomicis artibus
exercendis, eundem in comparatione ne ad iura quidem mediocrem. Complures
superiorum errores, ut ab antiquitate fieri solebat, emendari consuetos ex
tabulis stellaris sustulit studiosus iuribus cum animo primariam correcturae
dantis operam.
Studiis
academicis peractis ad introducendum sese pro ceteris in Europa viris litteratis
spatii longioris usus condicione per Europam itineribus se dedit primum
iuvenis, qui systematis tum novi defendi probationem adversus ignorantiam
reliquam cum nomine Danico contraxit, uter praestantior mathematicus esset. In
eo certamine Brahe inflictum naso vulnus accepit. Anno 1569 Augustobergi
(Augustae Vindelicum), in urbe Fuggerorum, quae magnis florebat artificiis,
gratus incolis adventus eius fuit.: alii scripserant, multi nuntiaverant,
ipsius perlatus erat rumor; magna fuit eius exspectatio; concursabant homines
ad audiendum doctorem heliocentrici systematis et monstratorem, qui res
instrumentis ad oculos referret; ipse prensabat eos, quos a vetustate
persuasionum averteret, naturaliter pendentes animi sermone confirmabat, sensum
communem immitabat ad comprehendendum solis lunaeque conversiones testatas;
apparebatque non minorem esse eum, qui persuaderet praeceptor, quam qui
constituisset novum inventor.
Anno post
in patriam revertit. Inde “Herrevads-Kloster” anno 1572 cum instrumentis transmigravit,
ubi beneficio fortunae stellam novam in Cassiopeia, distincto et ornato sidere
circuli lactei telescopio recaptam indagavit. Haec in illustre caeli regione
similitudinem litterae W habet. Inest praeter geminas complures stella nova suo
nomine nobilitate “Tychonica”, quae casu tum mirifico subitoria lucis
inflammatione maximum Veneris lumen antecedebat, ut etiam interdiu spectari
potuerit. Eadem stella mensibus XVII intermissis – mirum – luce se supprimente
relitescere. Denique prorsus ex oculis et oculari fugit. Haec res non cum traditionali
captu caeli perfecti, quod non posset immutari, congruit. Nimirum interea
cognitum est effulgentem stellam eam genere proventus fuisse supernovam, quae
tunc ipsum in discrimine status exsistentiam dimitteret. Sed haud facile
discernas, virone cum scientia sua coniunctissimo felicitatem stellae
percipiendae gratuleris an intellegas lucem in eius furtim astro supressam
astronomoque destitutionem esse factam.
Pars
altera:
Interim Fridericus
II rex Danicus cum pro magna doctorum opinione nascens astronomo auctoritas
acessisset, Tychoni sua sponte coepit indulgere et eum honorifice tractare;
eius permissu lectiones universitarias, ut proffessores aiunt, acroases
Haviniae de scientia mathematica fecit. Hoc aequisito statu dignitatis usu
vetere repetitio peregrinabundus tertium iter intendit circumiens populos ea
aetate validos cultu civili, Germaniam et confoederationem Helveticam et
Italiam, ut per Europam fama manaret illustrissimi viri. Cum revertisset,
Fridericus rex grata Brahem ornans largitione secundum ius possessiones in eum
munifice contulit, quas tanto viro docto et honori voluit esse et victui,
duobus beneficiis fortunans ingeniosum hominem cum insulae Hven in maris parte,
quam Sund adiacet, tum annui salarii. Pollicitus est et professus in scientia
satis ampla necessario studiis astronomicis chemicis laboribus instrumenta
comparanda, ut astronomica specula rei magnitudine digna studiis eius
suppeditaret tranquillis.
Nomen eius loci fuit Uraniborg, Arx Urani, ubi suorum
minister consiliorum, sui vir doctus arbitrii, qui sibi obtemperabat, cui
nemo consilium melius dare potuit, copiose ornatus erat. Spatio annorum
viginti prorsus in datis recentibus conferendis elaboravit ex opera curaque
non minus valentibus quam in usum posterorum ordinatis, quibus, quidquid in
Europa mensurarum eo tempore conficiebatur, exactis ipse datis firmisque
numeris supergrediebatur. In his instrumentis erant horologium solare,
quadrans, quo genere maritimi navigatores eius aetatis utebantur emetiendis
ad maris aequor siderum altitudinibus, astrolabia complura sive gyri
astronomici, magnitudinis ingentis armilla, quae sunt compositiones gyrorum
maximae, quae circules amplos sphaerae caelestis exhibebant. Haec ad id
machina spectabat, ut positiones aequatoris vel circuli aequinoctialis
eclipseos finientis aliorumque circulorum oculis subicerentur. Horum omnium instrumentorum usibus voriatorum
auctore Brahe descriptio legitur in opere, quod inscribitur „Astronomiae
instauratae mechanica“ (Wandsbek 1598, Norimbergae 1602)

Qui non minus auctoritatis ad scientiam suam afferebat quam facultatis,
qui industriam ostendebat non immodestiam ostentabat, duce perseverantia comite
fortuna multis invidentibus nomen interim insigne meruit, cui tempus adesset,
quo totius Europae dignitates et admirationes in altissimo gradu vitae cum
studio dignantes virum venerunt gratulatum et specimen operis operaeque suae „Instauratam
Astronomiam“ apparatu celebratam amplo magnificoque delectabiliter spectatum.
In his erant homines litterati, principes civitatium Europaearum, Iacobus I rex
Anglicus, ipso Brahe stipato studentibus, quos ad doctrinas suas instituebat.
Ita vir non tam omnium aetatum illustris magis visus quam sui temporis
gloriosus auctoritatem astronomi summam consecutus est.
Anno 1577 stella crinita sive cometes
in caelo emergebat, qui, cum ex ultimis oris cosmici spatii provenisse
diceretur, curso suo, quod pro scientifice comperto tum accipiebatur, regiones
planetarum “chrystallinas perterebrabat”, ut caudam traheret cometae fulgentem.
Itaque Brahe tellurem nostram nimis „inertem et crassam“ ad similem putabat
impetum, quae caudam non daret. Neque enim solum hoc saeculo novitas recens
praeviam fidem evertit, sed quae praeteritis temporibus valebant, rata
tantisper fuerunt, donec certiora quam pro cognitis occurrerent.
Ceterum de datis omnibus
elaboratoris, quae perfectione diligentiaque superiora cuncta plurimum
antecellunt, in catalogum ab eo collatae stellae fixae simul et planetarum
observationes eminent, adiuvante sollertem astronomum sorore Sophia. Quae
quidem parva fuit ad audiendum opera, ad scientiam tamen efficax et
locuples. Ac profecto quam sui concitaverat in rege exspectationem, hanc
sustinere atque custodire valuit, ut accessiones sequerentur et dignitatis
et victus: rex virum singularem salarii novis augmentis laudationibus
publicis honoribus exornavit.

Quo quidem mortuo, quae diu latebat,
invidiae in Brahem conflandae data visa est occasio, animis inimicorum alienis,
cum succederet rex Christianus IV, extenuantium famam illustris viri docti. Non diutius indulsit fortuna prosperato. Expertus es
hominum subalternorum Aulici generis iniquitatem ac dissimulantiam, decessum
denique felicitatis perpetuae ad eam diem. Tanta enim erat in eorum auctoritate
humilitas, ut ii, quibus consilium opera curaque perennis admirationi non
fuerint, ne splendorem quidem hominis apparere vellent. Nam si dignitatis
species ad mentes accedit nulla, illae non ad dignitatem aggregare se apud eos
possunt. Quam Tycho Brahe si vellet tueri, suo orbatus patrono privilegia
scientifica sedemque pessum dare debuit astronomi Aulae Danicae, ut animum
induceret, si patriae sibi bonum iam non esset,eam ad exsulandum necessitatem
esse datam. Dignitates deerant, quarum causa retineretur. Anno 1597 patriam
excessit, ut Hammaburgum extorris atque inde Pragam Bohemiae regalis migratione
peteret.
Honestatem
autem decessus reliquit cultam et cordatam, adventus vulgarem atque debitam
obtinuit. Huc cum advenisset, in ministeriis Aulici mathematici apud Rudolfum
Imperatorem merentis magis honorem quam investigantis in astronomiam partes
suscepit. Qui velut ex officio speculam astronomicam ei locavit integram
utendam, simulemeritum pensione trium milium dotans ducatorum. Et peregre
perfugium ei domum Imperatoriam nomine « Benatky »
prope Pragam sitam tradidit habitandam. Ipse tamen
astronomus in solitudine degit aetatem. Postea Imperatoris iussu aedificium
urbanum satis amplum in arcem novam Urani commutatum est; eodemque sunt
instrumenta congesta cuncta.
Mortem
obiit anno 1601, privato prius quam civili luctu. Dubitatur hydrargyri (Plin.nat
33/64) sive argenti vivi veneficio sit ab sumptus an sua morte peregrina
defunctus.
Libros
scientificos omnes Latine scripsit. In his
maximum opus est “Astronomiae instauratae progymnasmata” (Havniae 1589). Instrumentorum plurima disturbata saevitie bellica sunt
proelio ad Album Montem in Bohemia (1620) commisso. Sextans peramplus Pragae reconditus ibidem conservatur. Perampla caeli
sphaera illa, quam quinque milium « riksdaler » (Reichstaler) fuisse
dicunt, orchalcea (germ. Messing-) denique
reducta in Daniam in Domo regia quadam periit, ut quae postea deflagraverit. Bona
astronomica simili velocitate disturbata sunt quam ipsa astronomia aetate
Tychonica, cogitationum cognitionumque novarum turbis immutata. Quod unum in
Dania restare de tanto viro videtur, excelsa statua sero nimis anno 1876
maemoriam illustris astronomi Danici posteris tradit.
Oh ingratam patriam, quae tu tui civis acutissimi ossa non legisti.
zurück Dezember 2003